utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630207

Charter
Charter Number: 05630207
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1207 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus comes Cestrie constabulario dapifero iustic[iario] vicecom[iti] et omnibus baronibus suis ministris et baillivis et omnibus hominibus suis presentibus et futuris presentem cartam inspecturis et audituris salutem Sciatis me dedisse et concessisse et presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie de Bordeslei et monachis ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum quietanciam tholneti et omnium consuetudinum de omnibus que predicti monachi et homines sui emerint aut vendiderint in villa Cestrie ad proprios usus ipsorum monachorum Et prohibeo super foris facturam meam decem librarum ne aliquis predictis monachis aut eorum hominibus de predicta quietancia gravamen aut disturbacionem inferre presumat Hiis testibus Philippo de Orreby tunc iusticiario Cestrie Roberto de Quinci Petro clerico Waltero de Dayvilla Roberto fratre suo Henrico dispensario Aluredo de Sullingny Willelmo de Haslewelle Elya pincerna Iohanne de Bartona Alano capellano et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter