utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630209

Charter
Charter Number: 05630209
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens pagina pervenerit Ranulfus comes Cestrie salutem Notum sit vobis me dedisse et hac carta mea confirmasse deo et beate Marie et monachis de Stanlawa quietanciam de bestiis silvestribus occisis vel attinctis in terra ipsorum monachorum portandis usque ad Cestriam et quod dicti monachi et eorum homines non incausentur propter aliquam bestiam aliquo casu mortuam et inventam in terra eorum nisi fuerit aliquis sacreber qui de hoc loqui voluerit adversus dictos monachos aut eorum homines et quod sint quieti de servientibus et forestariis Testibus hiis Rogero constabulario Cestrie Warino de Vernon Hamone de Mascy Philippo de Orreby Willelmo de Venables Ricardo de Aldefordia Adam et Hugone de Duttona Petro clerico Thoma dispensario Colino de Quatuor Marie Radulfo de Munfichet Galfrido de Duttona Adam de Byri et multis aliis apud Frodesham
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter