utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630212

Charter
Charter Number: 05630212
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1207 - 1211
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulphus comes Cestrie constabulario suo et dapifero iusticiario vicecomiti baronibus et ballivis suis et omnibus hominibus et amicis suis salutem Sciatis me pro dei amore et pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum et successorum concessisse et dedisse et presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et abbatie de Stanlawa et monachis ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam viginti solidos annuos in vicecomitatu meo de Cestria sine dilatione vel retinemento percipiendos in vigilia Natalis domini per manum vicecomitis mei quicumque sit vicecomes nullo alio precepto inde expectato quousque eis alibi melius providerim in terra vel in alio beneficio Hanc autem elemosinam warantizabimus ego et heredes mei in perpetuum predicte abbatie et monachis Hiis testibus Rogero de Lasci constabulario Cestrie Philippo de Orreby iusticiario Cestrie Hugone et Henrico dispensariis Petro clerico de Cestria Hugone et Gaufrido de Dutton Rogero et Willelmo de Mesnilwarin Iosceramo de Hellesby Ricardo de Kyngesley et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter