utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630222

Charter
Charter Number: 05630222
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1181 - 1232
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[] Quoad habendum collectas quasdam de omnibus cibariis et de quibusdam aliis que ad prefatam civitatem vendenda evenerint videlicet de unoquoque sacco in biga et super equum et quocumque modo evenerint et cuiuscumque fuerint de farina frumenti siliginis et ordei videlicet manipulum cum una manu ac alia similia in clameo predicto specificata dicit quod Ranulphus quondam comes Cestrie diu ante tempus memorie per litteras suas patentes sigillo scaccarii sui Cestrie sigillatas sine data quas iidem fratres hic in curia proferunt dedit concessit et carta sua conhrmavit deo et sancto Egidio et fratribus leprosis nimis indigentibus extra civitatem Cestrie quod ipsi et successores sui libertates predictas modo et forma in clameo predicto inter alia specificatas haberent inperpetuum virtute quarum litterarum patencium iidem fratres et predecessores sui de eisdem libertatibus seisiti fuerunt in dominico suo ut in feodo Et quoad habendum unum batum cum suo piscatore cum omnibus ea tangentibus supra pontem et subtus modo et forma in clameo predicto inter alia specificata iidem fratres leprosi dicunt quod dominus Ranulphus diu ante tempus memoris per litteras suas patentes sigillo scaccarii sui Cestrie sigillatas absque data quas iidem fratres hic in curia similiter proferunt dedit et concessit inperpetuum fratribus predictis per nomen infirmis fratribus apud sanctum Egidium deforis civitatem Cestrie in sancto hospitali existentibus libertates predictas virtute quarum litterarum patencium iidem fratres leprosi et predecessores sui de eisdem libertatibus seisiti fuerunt in dominico suo ut de feodo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter