utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630223

Charter 05630223
Charter Number: 05630223
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1194
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus dux Britannie comes Cestrie et Richemundie constabulario suo dapifero iusticiario vicecom[iti] baronibus ministris ballivis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis tam futuris quam presentibus salutem Notum sit vobis omnibus me pro salute anime mee et animarum patris mei et matris mee et predecessorum meorum concessisse et presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie sancte Marie apud Cestriam et monialibus ibidem deo servientibus omnes illas donaciones quas ad edificandam ibidem ecclesiam et edificia sua dederunt et concesserunt predicte ecclesie Ranulfus comes avus meus et Hugo comes pater meus et omnes illas tenuras quas ipsi eis concesserunt et redditus infra civitatem et extra in toftis et croftis et mansuris et omnibus modis donorum que ecclesie sue rationabiliter facta sunt Super hoc concedo predicte ecclesie et confirmo sicut concesserunt avus meus et pater meus ad sustentamentum monialium xl solidos de redditibus meis de Wich annuatim et unum batellum in aqua Cestrie ad piscandum ubicumque voluerint de supra pontem et de subtus pontem et in Heatum cum dreinetes et flotnettes et stalnettes et omni genere retium libere et quiete ab omni seculari servicio preter oraciones Super hec concedo ecclesie sancte Marie et monialibus curiam suam liberam et quietam sicut libera exigit elemosina et prohibeo omnibus ballivis meis et hominibus meis sicut diligunt salutem anime mee ne ullo modo manum extendant in aliqua que ad predictam ecclesiam pertineant Concedo eciam ecclesie sancte Marie et monialibus ecclesiam de Huure quam eis dedit comes Hugo pater meus in perpetuam elemosinam Huius confirmacionis sunt testes Bertraya comitissa Cestrie Radulfo senescallo de Monte Alto Radulfo de Mesnilwarin Gaufrido de Buxeria Rogero constabulario Henrico et Stephano de Longo Campo Hugone et Alano de Bosco Ale Rogero de Cestria Alexandro filio Radulfi Bertram camerario Ranulfo de Devenham Roberto filio Gileberti Roberto Lancelin Willelmo fratre suo Ricardo filio Radulfi Lanc[elino] filio Andree Ricardo clerico et aliis quam pluribus apud Wich
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter