utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630233

Charter
Charter Number: 05630233
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1208 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulfus comes Cestrie constabulario dapifero iusticiario vic[ecomiti] et omnibus baronibus suis ministris et ballivis et omnibus hominibus suis et amicis presentibus et futuris ad quos presens scriptum pervenerit salutem Sciatis me suscepisse in protectione mea et custodia universa que pertinent ad opus sancte Werburge de Cestria tam in terris et hominibus quam decimis et redditibus et aliis possessionibus universis Quare volo et firmiter precipio ut ea in pace et securitate tanquam mea dominica protegatis et manuteneatis Itaque nullus quidquam ex eis contra rectores eiusdem operis detenire presumat nec eis aliquatenus impedire quominus omnia que ad opus pertinent memoratum libere et quiete percipiant et de hiis prout promotioni operis ecclesie sancte Werburge videtur expedire disponant Volo itaque et firmiter precipio quod si aliquis in balliva vestra aliquos redditus ad opus illud pertinentes detinere presumpsit eum ad solucionem compellalis et foris facturam meam de detentore capiatis Vale
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter