utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630244

Charter Number: 05630244
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulphus comes Cestrie constabulario suo et dapifero iusticiario et vicec[omiti] baronibus et ballivis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis tam futuris quam presentibus salutem Notum sit vobis omnibus me dedisse et concessisse et presenti carta mea confirmasse Roberto Lancelin unum liberum batellum in aqua de De tenendum illi et heredibus suis de me et de meis heredibus libere et quiete sicut aliquis alius liberius habet aliquod batellum in eadem aqua et ad piscandum subtus pontem Cestrie et supra pontem et nominatim apud Etonam et ubique ubi aliquod aliorum liberorum batellorum piscatur et cum flotnettis et draghenetis et stalnettis et cum omni genere retium cum quibus alio libera batella piscantur Hanc donationem feci predicto Roberto pro homagio et servitio suo Et idem Robertus propter hoc mihi quietam clamavit ab illo et heredibus suis mihi et meis heredibus unam domum que est iuxta portam australem Cestrie cum terra que est in eadem pacia que pertinet domui illi ita quod nec predictus Robertus nec aliquis heredum suorum in domo aut terra predicta amodo aliquod rectum clamabunt Testibus hiis Radulfo de Monte Alto senescallo Cestrie Radulfo de Mesnilwarin Philippo de Orrebi Radulfo Recucon Rannulfo Walense Roberto filio Picoti Warino de Vernun Ricardo fratre constabularii Roberto Patrie Roberto Sarraceno Radulfo fratre suo Roberto camerario Roaudo Hugone de Columbariis et multis aliis apud Cestriam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter