utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630245

Charter
Charter Number: 05630245
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1193 - 1203
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus comes Cestrie constabulario suo et dapifero iusticiario vic[ecomiti] baronibus et ballivis et omnibus hominibus suis Francis et Anglicis tam futuris quam presentibus salutem Notum sit vobis omnibus me dedisse et concessisse et presenti carta mea confirmasse Roberto Launcelyn et heredibus suis quod ipsi teneant terram suam de Pultona et Bebyntona liberam et quietam de shira et de hundredo et de iudicibus Concessi etiam et presenti carta mea confirmavi predicto Roberto Launcelyn et heredibus suis quod ipse et homines sui non respondeant de aliquo forisfacto si in aliquo delinquerint nisi coram me vel coram capitali iusticiario meo Et preterea concessi et hac mea carta confirmavi predicto Roberto et heredibus suis quod ipsi annuatim redderunt camere mee xviii denarios pro shirvestuth et streteward et quod hoc sit talliatum vicecomiti meo Et pro hac concessione dedit mihi predictus Robertus unum dextrarium falvum Hiis testibus Radulfo de Mesnilwarin Petro Roaud Philippo de Orreby Roberto filio Picoti Liulfo vicecomite Ranulfo de Davenham Alano Muniro Rogero de Mesnilwarin Willelmo de Venables Thoma clerico presencium scriptore et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter