utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630250

Charter
Charter Number: 05630250
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulfus comes Cestrie constabulario suo et dapifero iusticiario et vicecomiti baronibus et ballivis suis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis et omnibus tam futuris quam presentibus salutem Sciatis me dedisse et concessisse et presenti carta mea confirmasse Nicholao filio Roberti et heredibus suis pro homagio et servicio suo unum liberum batellum in aqua de De tenendum de me et de heredibus meis libere et quiete et ad piscandum die ac nocte cum flotnettis et draghnettis et stalnettis et cum omni genere retium et subtus pontem Cestrie et supra pontem et nominatim apud Etonam et ubique ubi alia libera batella piscantur reddendo annuatim mihi et heredibus meis ab illo et heredibus suis quatuor denarios in nativitate sancti Iohannis Baptiste Et prohibeo super forisfacturam meam x librarum ne aliquis predictum Nicholaum aut heredes suos inde disturbet et quod faciant de piscibus quas capiant quod eis bonum fuerit Hiis testibus Radulfo de Megnilwarin Philippo de Orrebi Iuhello de Luvingneio Hugone et Ricardo de Boidele Roberto filio Picoti Roberto Sarraceno et Radulfo fratre suo Rannulfo DubbelDei Ricardo filio Radulfi Philippo filio Willelmi Petro clerico Thoma clerico presencium scriptore et multis aliis apud Cestriam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter