utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630271

Charter
Charter Number: 05630271
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1194 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulphus comes Cestrie constabulario baronibus vic[ecomiti] ministris et ballivis et omnibus suis fidelibus tam Anglis quam Francis clericis et laicis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse Ranulpho de Mertona filio Ranulphi hostiario fideli meo Mertonam cum boscis et cum omnibus aliis provenientibus ad Mertonam pertinentibus habendam et tenendam illam tenuram sibi et heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete bene et in pace inperpetuum per servicium quod fecit patri meo et mihi postea ad nutriendum unum cabellum mihi et heredibus meis singulis annis quando sibi fuit missus pro omnibus serviciis secularibus placitis querelis et demandis ita quod nullus eum implaceat inde nec implaceari permittat Preterea concessi et confirmavi pro me et heredibus meis eidem Ranulpho et heredibus suis suum officium in domo meo esse hostiarium cum duobus caballis et tribus bobis per annum sibi et valetto super custum meum proprium Pro hac autem concessione et confirmacione idem Ranulphus dedit mihi in gersuma duos lepores nomine Lym et Libekar Hiis testibus domina Bertrea comitissa domino Radulpho Meingarin iusticiario Cestrie domino Rogero de Lascy tunc constabulario Cestrie Roberto de [Monte Alto] domino Hamone de Mascy domino Hugone de Spenser Datum apud Werham
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter