utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630276

Charter Number: 05630276
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Freedom
Date: 1194 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulfus comes Cestrie constabulario suo et dapifero iusticiario vic[ecomite] baronibus et ballivis et omnibus fidelibus suis tam futuris quam presentibus salutem Notum sit vobis omnibus me concessisse et hac carta mea confirmasse omnibus liberis hominibus manentibus in Wirhallia et in ea terras habentibus de me et meis heredibus quietanciam de servientibus pascendis eis et eorum heredibus ita quod ipsi et eorum heredes et homines sui et terre sue de Wirhallia inperpetuum sint quieti de servientibus pascendis nisi solummodo de sex forestariis peditibus sine omni quo et sine omni alia secta Et forestarii illi per totam Wirhalliam pascentur exceptis maneriis abbatis Cestrie scilicet Estham et Brumburg et Ireby et Suttona Et si aliquod negocium in terra mea emerserit propter quod oporteat servientes tenere predicti homines de Wirhallia invenient duodecim servientes et eos tenebunt ad custum suum quamdiu negocium terre durabit Ipsi eciam posse suum facient de terra mea defendenda et in pace tenenda et iuraberunt quod forestam meam pro posse suo legaliter servabunt et quod nec in terra mea nec in foresta mea forisfacient nec forisfieri permittent et si scierint aliquem in eis forisfacere ipsi corpus eius si possunt capient et illud reddent michi vel iusticiario meo et si eum capere non possunt ipsi illud monstrabunt michi vel iusticiario meo vel ballivo meo de patria ipsa Hiis testibus Galfrido abbate Cestrie Philippo de Orreby Hamone de Mascy Warino de Vernon Willelmo de Venables Thoma et Henrico dispensatoribus Petro clerico David clerico de Malo Passu Ricardo clerico et multis aliis apud Cestriam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter