utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630284

Charter
Charter Number: 05630284
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1208 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus comes Cestrie constabulario dapifero iusticiario vicecomiti et omnibus baronibus suis ministris et ballivis et omnibus hominibus suis presentibus et futuris presentem cartam inspecturis et audituris salutem Sciatis me dedisse et concessisse et presenti carta mea confirmasse Ranulfo filiolo meo filio Petri clerici mei et heredibus suis vel cui eam dare et assignare voluerit villam de Onestona totam cum hominibus et nativis et eum omnibus pertinentiis suis habendam et tenendam de me et heredibus meis pro homagio et servicio suo libere et quiete plene et pacifice iure hereditario et quietanciam pannagii de dominicis porcis suis in foresta mea ubique et quietanciam pannagii de porcis hominum suorum in eadem villa de Onestona manencium et licenciam de pannagio suo de predictis hominibus suis ad opus suum capiendo et quietanciam sibi et heredibus suis vel cui terram illam dare et assignare voluerit et eorum hominibus in eadem villa de Onestona manentibus de servientibus et forestariis meis pascendis et de omnibus consuetudinibus et exactionibus reddendo mihi et heredibus meis annuatim de ipso Ranulfo et heredibus suis vel de eo cui eam dederit et assignaverit unam libram piperis vel sex denarios ad cameram meam Cestrie in nativitate beati Iohannis Baptiste Hiis testibus Philippo de Orreby tune iusticiario meo Warino de Vernun Willelmo de Venables Roberto Patrie Hamone de Masceio Willelmo de Haselwelle Ioceramo de Hellesbi Ricardo de Kyngesleghe Lidulfo de Tuamlowe Davide de Malopassu Hugone de Pascy Henrico de Kegworthe Bertramo camerario Thoma clerico meo et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter