utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630305

Charter 05630305
Charter Number: 05630305
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Ranulfus comes Cestrie salutem Notum vobis facio me concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Stykeswold omnia illa que Willelmus de Rumara eis dedit scilicet ecclesiam de Hundelby cum pertinenciis suis et servicium tocius tenementi Gocelini de Hundelby et duas bescas fodientes in marisco de Bulingbroc Preterea concessi eis et confirmavi molendinum de Hundelby quod Turpinus de Bilinghey et Thomas de Weltuna et Petrus filius Alani de Wdhalle eis dederunt et dimidiam bovatam terre in territorio de Hundelby quam Thomas de Weltuna eis dedit et aliam dimidiam bovatam terre in territorio de Hundelby quam Alanus filius Walteri de Kyrkeby eis dedit Hec omnia predicta concessi et presenti carta mea confirmavi prenominatis sanctimonialibus in perpetuum libere et quiete possidenda in puram et perpetuam elemoysinam soluta et quieta ab omni terreno servicio et seculari exaccione sicut carte donatorum testantur Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter