utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630313

Charter Number: 05630313
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1203
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulfus comes Cestrie omnibus tam futuris quam presentibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Notum sit vobis omnibus me dedisse et concessisse et presenti carta mea confirmasse Rogero conestabulario meo unum liberum batellum in fluvio de De apud Cestriam tenendum illi et heredibus suis de me et de meis heredibus libere et quiete per quedam calcaria deaurata annuatim reddenda in nativitate sancti Iohannis Baptiste Et concedo ei et heredibus suis quod faciant piscari cum predicto batello suo subtus pontem Cestrie et supra pontem Cestrie et nominatim apud Ettonam die ac nocte cum flonettis et draghenettis et stalnettis et cum omnibus generibus retium cum quibus aliquid aliud liberiorum batellorum de Cestria piscatur et ubique ubi aliquid liberorum batellorum piscatur et quod faciant voluntatem suam de piscibus quos ceperint Et prohibeo super forisfacturam meam decem librarum ne aliquis ipsum aut heredes suos super hoc vexare aut disturbare presummat Hiis testibus Roberto de Monte Alto senescallo Cestrie Radulfo de Mesnilwarin Thoma dispensatore Petro Roaud Philippo de Orrebi fratre Roberto filio Ricardi Adam de Dottona et Hugone de Duttona Petro clerico et multis aliis apud Cestriam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter