utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630350

Charter 05630350
Charter Number: 05630350
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1207 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus comes Cestrie constabulario iustic[iario] baronibus vicecom[iti] ministris et balivis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Nortona et canonicis ibidem Deo regulariter servientibus quicquid Willelmus filius Nigelli constabularius Cestrie et heredes sui eis dederunt et concesserunt et cartis suis confirmaverunt in omnibus terris et in omnibus locis prout carte eorum testantur Concedo etiam eidem ecclesie duas mansuras in Cestria que sunt de meo feodo quas ipsi canonici emerunt que sunt iuxta ecclesiam sancti Michaelis ex parte orientali liberas solutas et quietas ab omnibus secularibus serviciis et exactionibus Volo autem et precipio quod tota terra predictorum canonicorum et ipsi et homines sui ubicumque fuerint et manserint in mea baliva sint liberi soluti et quieti de syris et hundredis placitis et querelis et omnibus ausiliis et geldis et castellorum operationibus et de omnibus exactionibus et secularibus serviciis et omnibus aliis rebus in perpetuum sicut elemosina sancte ecclesie data ita etiam ut predicti canonici de omnibus terris et hominibus suis mihi aut alicui meorum non resspondeant nisi solummodo de servicio Dei et oracionibus faciendis pro salute anime mee et omnium fidelium Prohibeo etiam ne servientes mei ullo modo presumant per terras et homines predictorum canonicorum ubicumque manserint cibum capere vel hospitari vel aliquam molestiam illis vel hominibus suis inferre Hiis testibus Philippo de Horrebi iusticiario Cestrie Gwarino de Vernona Iohanne de Preaus Thoma dispensatore Henrico fratre eius Normanno Pantou Willelmo de Heseleie Thoma de Horrebi Petro clerico comitis Ranulfo persona de Frodesham Thoma clerico comitis Ioceram de Helhesbi Ricardo de Kingesleie Radulfo de Suleni et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter