utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630352

Charter 05630352
Charter Number: 05630352
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1207 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulfus comes Cestrie constabulario dapifero iusticiario vicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis ministris et baillivis et omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse Willelmo filio Gerardi et heredibus suis quatuor bovatas terre in Saham in Wirhallia cum omnibus pertinenciis suis et Ricardum et Siwardum qui terram illam tenuerunt cum eorum sequela tota quas Alanus de Tattona et Petronilla uxor sua ei pro humagio suo dederunt et carta sua confirmaverunt faciendo predictis Alano et Petronille et eorum heredibus servicium annuum quod in eorum cartis continetur quas ipse Willelmus de eis habere meruit Hiis testibus Philippo de Orreby tunc iusticiario meo Petro clerico meo Iohanne de Pratellis Normanno Pantulf Willelmo de Haselwelle Alano de Waleia Roberto Lancelin Willelmo de Dunvilla Roberto de Pulle Turstano Banastre Hugone de Corona Gileberto de Bernestona Hugone de Rabi Matheo de Thorintona et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter