utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630353

Charter
Charter Number: 05630353
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ranulfus comes Cestrie dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo filio Gerardi libertates scilicet housbote et haybote et furbote in omnibus terris meis ubicumque terram habuit sive habere poterit altum vel validum sine visu forestariorum preterea adquietacionem curie sectacionis et de comitatu et de hundredo et de omnimodis placitis atque licenciam terram perquirendi in omnibus terris meis sine calumpnia de me vel heredum meorum habendas et tenendas de me et heredibus meis sibi et heredibus suis libere quiete pacifice et hereditarie pro omni servicio seculari et exaccione ac demanda salvo servicio carte sue feoffacionis Et ego dictus Ranulfus et heredes mei dictas libertates predicto Willelmo et heredibus suis vel assignatis suis contra omnes gentes warantizabimus adquietabimus et defendemus Et ut hec mea donacio concessio et confirmacio rata et stabilis inperpetuum permaneat presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus domino Rogero de Monte Alto domino Philippo de Herreby domino Hugone dapifero domino Warino de Vernoun Hamone de Mascy Willelmo de Venables Normanno Pantun David clerico de Malpas Ricardo de Kyngesleya et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter