utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630378

Charter Number: 05630378
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1221
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus comes Cestrie et Lincolnie constabulario suo et dapifero vicecomiti baronibus et ballivis suis et omnibus hominibus suis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me in honore Dei et beate Marie semper virginis et sancte Benedicti abbatis et omnium sanctorum Dei pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum quandam abbatiam que vocatur Dieulencres de ordine Cisterciensi fundasse Abbatia igitur illa et monachi et conversi et homines et illorum res omnes et omnes terre et possessiones et omnia ad eam pertinencia sunt in mea manu custodia et protectione Quare volo et firmiter precipio quod predictam abbatiam et homines ipsius et terras et omnia que ad ipsam pertinent manuteneatis et custodiatis et protegatis et defendatis in omnibus nullam eis iniuriam vel molestiam facientes vel ab aliquo fieri permittentes et sitis eis in auxilium ad manutenendum rectitudines et libertates quas habere debent ne pro defectu auxilii vestri vel consilii de rectitudinibus aut libertatibus suis aliquid amittant Et si quis eis vel hominibus vel rebus suis in aliquo forisfacere presumpserit sine dilatione eisdem plenariam iusticiam faciatis Et prohibeo ne ipsi vel homines sui ponantur in placitum de aliqua re supra libras foris acture decem nisi coram me ipso vel coram capitali iusticiario meo His testibus domino abbate Cestrie Philippo de Orreby tunc iusticiario meo Iohanne constabulario Rogero senescallo Henrico de Aldithele Willelmo de Venabules Hamone de Mascy Warino de Vernoun Rogero de Meinwarin Radulfo filio Symonis Iohanne de Ardern Ioceramo de Hellesby Petro clerico domini comitis David de Malopassu Ricardo de Kingeslee et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter