utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630394

Charter Number: 05630394
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Freedom
Date: 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus comes Cestrie constabulario dapifero iusticiario vicecomiti baronibus et ballivis et omnibus hominibus suis et amicis presentibus et futuris presentem cartam inspecturis et audituris salutem Sciatis me cruce signatum pro amore Dei et ad peticionem baronum meorum Cestresirie concessisse eis et heredibus suis de me et heredibus meis omnes libertates in presenti carta subscriptas in perpetuum tenendas et habendas scilicet Quod unusquisque eorum curiam suam habeat liberam de omnibus placitis et querelis in curia mea motis exceptis placitis ad gladium meum pertinentibus et quod si quis hominum suorum pro aliquo delicto captus fuerit per dominum suum sine redemptione replegietur ita quod dominus suus eum perducat ad tres comitatus et eum quietum reducat nisi sacraber eum sequatur Et si aliquis adventitius qui fidelis sit in terris eorum venerit et ei placuerit ibidem morari liceat baroni ipsum habere et retinere salvis mihi advocariis qui sponte ad me venerint et aliis qui pro transgressu aliunde ad dignitatem meam venerint et non eis Et unusquisque baronum dum opus fuerit in werra plenarie faciat servicium tot feodorum militum quot tenet et eorum milites et libere tenentes loricas aut haubergella habeant et feoda sua per corpora sua defendant licet milites non sint Et si aliquis eorum talis sit quod terram suam per corpus suum defendere non possit alium sufficientem loco suo ponere possit Nec ego nativos eorum ad arma iurare faciam sed nativos suos qui per Ranulfum de Davenham ad advocationem meam venerunt et alios nativos suos quos suos esse rationabiliter monstrare poterunt ipsis quietas concedo Et si vicecomes meus aut aliquis serviens in curia mea aliquem hominum suorum inculpaverit per thwertnic se defendere poterit propter sirevestothlu quod reddunt nisi secta eum sequatur Concedo etiam eis quietanciam de garbis et de oblacionibus quas servientes mei et bedelli exigere solebant Et quod si aliquis iudex aut sectarius hundredi aut comitatus in curia mea in misericordia incident per duos solidos quietus sit iudex de misericordia et sectarius per duodecim denarios Concedo etiam eis libertatem assartandi terras suas infra divisas agriculture sue in foresta et si landa aut terra infra divisas ville sue fuerit que prius culta fuit ibi nemus non crescat liceat eis illam colere sine herbergacione et liceat eis husbote et haybote in nemore suo capere de omni genere bosci sine visu forestarii et mortuum boscum suum dare aut vendere cui voluerint Et homines eorum non implacitentur de foresta pro supradicto nisi cum manuopere inveniantur Et unusquisque eorum omnia maneria sua dominica in comitatu et hundredo per unum senescallum presentatum defendere possit Concedo etiam quod mortuo viro uxor sua per quadraginta dies pacem habeat in domo sua Et heres suus si etatem habuerit per rationabile relevium hereditatem suam habeat scilicet feodum militis per centum solidos Neque domina neque heres maritetur ubi disparigetur set per gratum et assensum generis sui maritetur Et eorum legata teneantur Et nullus eorum nativum suum amittat occasione si in civitate Cestrie venerit nisi ibi manserit per unum annum et unum diem sine calumpnia Et propter grave servicium quod in Cestresiria faciunt nullus eorum extra Limam servicium mihi faciet nisi per gratum suum et ad custum meum Et si milites mei de Anglia summoniti fuerint qui mihi wardam apud Cestriam debent et venti sint ad wardam suam faciendam et exercitus aliunde inimicorum meorum non sit in presenti nec opus fuerit bene licet baronibus meis interim ad domos suas redire et requiescere Et si exercitus inimicorum meorum promptus fuerit de veniendo in terram meam in Cestresiria vel si castellum assessum fuerit predicti barones cum exercitu suo et nisu suo statim ad summonitionem meam venient ad removendum exercitum ilium ad posse suum Et cum exercitus ille de terra mea recessus fuerit predicti barones cum exercitu suo ad terras suas redire poterunt et requiescere dum milites de Anglia wardam suam faciunt et opus de eis non fuerit salvis mihi serviciis suis que facere debent Concedo etiam eis quod in tempore pacis tantum duodecim servientes itinerantes habeantur in terra mea cum uno equo qui sit magistri servientis qui etiam prebendam non habeat a Pascha usque ad festum sancti Michaelis nisi per gratiam et ut ipsi servientes comedant cibum qualem in domibus hominum invenerint sine emptione alterius cibi ad opus eorum nec in aliquibus dominicis baronum comedant Et in tempore guerre per consilium meum aut iusticiarii mei et ipsorum ponantur servientes sufficientes ad terram meam custodiendam prout opus fuerit Et sciendum est quod predicti barones peticiones subscriptas quas a me requirebant omnino mihi et heredibus meis de se et heredibus suis remiserunt ita quod nihil in eis de cetero clamare poterunt nisi per gratiam et misericordiam meam scilicet senescallus peticionem de wrec et de pisce in terram suam per mare deiecto et de bersare in foresta mea ad tres arcus et de percursu canum suorum et alii peticionem de agistiamento porcorum in foresta mea et de bersare ad tres arcus in foresta mea vel ad cursus leporariorum suorum in foresta in eundo versus Cestriam per summonitionem vel in redeundo et petitionem de misericordia iudicum de Wich triginta bullonum salis set erunt misericordia et leges in Wich tales quales prius fuerunt Concedo igitur et presenti carta mea confirmo de me et heredibus meis communibus militibus omnibus et libere tenentibus totius Cestresirie et eorum heredibus omnes predictas libertates habendas et tenendas de baronibus meis et de ceteris dominis suis quicumque sint sicut ipsi barones et milites et ceteri libere tenentes eas de me tenent Hiis testibus Hugone abbate sancte Werburge Cestrie Philippo de Orrebi tunc tempore iusticiario Cestrie Henrico de Aldithelega Waltero Deyville Hugone dispensario Thoma dispensario Willelmo pincerna Waltero de Coventria Ricardo Phitun Roberto de Coudrey Ivone de Kaletoft Roberto de Say Normanno de Paunton Roberto dispensario Roberto Deyvilie Matheo de Vernun Hamone de Venables Roberto de Masci Alano de Waley Hugone de Culumbe Roberto de Pulfort Petro clerico Hugone de Pasci Joceralmo de Helesby Ricardo de Bresci Ricardo de Kingesle Philippo de Therven Lithulfo de Thwamlawe Ricardo de Perpunt et toto comitatu Cestrie
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter