utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630406

Charter 05630406
Charter Number: 05630406
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus presentibus et futuris presentem cartam inspecturis vel audituris Ranulfus comes Cestrie et Lincolnie salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Roberto filio Thurstani de Wodeford pro homagio et servicio suo unum croftum terre que vocatur Wodesford cum pertinentiis omnibus que predictus Thurstanus pater suus de me tenuit in longtitudine de Assebroke usque ad fossatum de Bruere et in latitudine a vado le Vernun usque ad culturam de Smaldene habendam et tenendam eidem Roberto et heredibus suis de me et heredibus meis libere et quiete integre et honorifice reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis de ipso Roberto et heredibus suis quinque solidos et unum porcum racionabilem ad pacandum scilicet ad Natale ii s vi d et ad festum sancti Iohannis Baptiste ii s vi d et ad festum sancti Martini dictum porcum pro omni servicio et exaccione quacumque pro quo porco quietus erit de pasnagio de porcis suis propriis in bosco meo Et ego et heredes mei dicto Roberto et heredibus suis dictam terram cum pertinenciis per predictum servicium contra omnes gentes warantizabimus Hiis testibus Philippo de Orreby tunc iusticiario Cestrie Ricardo filio Liulfi Ricardo de Kyngeslee Iocerano de Helesby Ricardo de Kagwrth Petro de Frodesham Ricardo de Arderne Simone clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter