utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630408

Charter 05630408
Charter Number: 05630408
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1221 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulphus comes Cestrie et Lincolnie omnibus presentibus et futuris hoc scriptum visuris vel audituris salutem Sciatis me dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Willelmo de Vernun pro homagio et servicio suo totum boscum de Merpille et Wyberisleghe cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis liberum et quietum et omnes aerias espervariorum in predicto bosco Et preterea concessi eidem Willelmo de Vernun in predicto bosco agistamenta omnium porcorum suorum cum toto pannagio sine vexacione et impedimento Preterea dedi predicto Willelmo de Vernun licenciam assartandi in predictis boscis de Merpille et Wyberisleghe ubicumque voluerit pro libito suo Preterea dedi et concessi dicto Willelmo totum boscum meum cum pastura usque Bluntesbroc et agistamenta porcorum et pannagium cum aisiamentis de boscis ad averia sua sine vexacione et impedimento Dedi eciam ei acquietanciam de placitis foreste Hec omnia predicta scilicet boscos aerias espervariorum et assartiones et agistamenta porcorum pannagium et pasturam dedi et concessi predicto Willelmo de Vernun habenda et tenenda sibi et heredibus suis de me et heredibus meis libere et quiete integre et honorifice in omnibus locis cum omnibus libertatibus sine impedimento forestariorum et ballivorum meorum per idem servicium forestarie quod predictus Willelmus mihi facere solebat pro terra sua de Merpille et Wyberisleghe antequam ei hanc libertatem concessissem scilicet unum forestarium inveniendi pro omnibus serviciis et demandis salvis mihi et heredibus meis in predictis terris et boscis venacione et aeriis ostrorum et placitis que pertinent ad gladium Et prohibeo ne quis eum vel heredes suos implacitet vel impediat de predictis libertatibus super forisfacturam decem librarum Et ut hec mea donacio rata sit et inconcussa permaneat hoc presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus Philippo de Orreby tunc iusticiario Cestrie Hugone expensatore Henrico de Aldeleghe Waltero de Coventreia tunc senescallo Ricardo Phyton Hasculfo de Suliny Ricardo filio Lydulphi tunc vicecomite Philippo de Orreby iuniore Roberto de Vernon Roberto de Cok Willelmo de Parles Ricardo do Coventreia Willelmo clerico domini comitis et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter