utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630413

Charter 05630413
Charter Number: 05630413
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1217 - 1232
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulfus comes Cestrie et Lincolnie omnibus senescallis suis ballivis et ministris suis salutem Sciatis me divine caritatis intuitu et pro salute anime mee et animarum antecessorum et heredum meorum remisisse et in perpetuum quiete clamasse de me et de heredibus meis domui de Grenefeld et monialibus ibidem Deo servientibus sectas omnes de curia mea de Graham de tenementis omnibus subscriptis que de feodo meo tenent de honore de Graham scilicet de quinquaginta quinque acris terre arabilis et de quinque acris prati in Haga de dono Amfridi de Haga et de quinque acris terre in Haga de dono Thome Burgevin et Agnetis uxoris sue et de duobus toftis in villa de Wainflode de dono Philippo de Praeres et de undecim acris terre arabilis et quadam cultura que vocatur Butrecalewange in Ulesbi de dono ipsius Philippi de Praeres et de una acra terre et duobus sellionibus in Suabi de dono Henrici filii Gilberti et de una acra terre in Suabi de dono Willelmi Burgevin et de uno tofto et de una acra terre in Suabi de dono Gilberti le Noreis et de pastura ad viginti quatuor oves et ad tria animalia de dono ipsius Gilberti et de duabus acris terre in Suabi de dono Philippi filii Gilberti et de quinque acris et dimidia terre arabilis et dimidia perticata de marisco in Suabi de dono Roberti filii Haldani et de duabus acris et dimidia in Suabi de dono Roberti filii sacerdotis et triginta tribus acris terre in Thoresbi de dono Willelmi filii Otueri et una bovata terre in Farford de dono Allani de Wdetorpe et de una Deila prati in Hotoft de dono Radulfi de Bilesbi et de una acra terre in marisco de Clactorpe de dono Philippi de Clactorpe et de duodecim denariis redditus de uno tofto in Clactorpe de dono Radulfi de Grendale et de una salina et quinque acris prati in Neotona de dono Pycoti de Houtona et de tredecim acris et dimidia in Haga de dono Willelmi Burgevin Quare vobis mando et firmiter precipio quatinus propter huiusmodi occasionem vel exactionem dictam domum vel dictas moniales non molestetis nec vexetis in aliquo Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo munitum eis feci Hiis testibus Alexandra de Poingtona Radulfo filio Symonis Eudone de Caletoft Iohanne de Atie Alveredo de Suleny Roberto de Campania Gilberto Cusin Allano filio Rengot Symone clerico Willelmo Cusin et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter