utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630416

Charter
Charter Number: 05630416
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1224 - 1227
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Randulfus comes Cestrie et Lincolnie omnibus presentibus et futuris presentem cartam inspecturis et audituris salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Willelmo de Cantilupo iuniori pro homagio et servicio suo totam villam de Bingelay cum omnibus pertinentiis suis in dominicis et in serviciis in liberis et rusticis et in omnibus libertatibus et aisiamentis ad eandem tam infra villam quam extra pertinentibus habendam et tenendam de me et heredibus meis illi et heredibus suis adeo libere plene et quiete sicut ego eam unquam plenius liberius et quietius habui vel tenui salvis mihi et heredibus meis feodis militum que extrinsecus sunt ad predictam terram pertinentem faciendo inde mihi et heredibus meis de illo et heredibus suis servicium dimidii militis pro omni servicio et exactione mihi et heredibus meis de predicta terra pertinente Et ego et heredes mei dicto Willelmo et heredibus suis dictam terram contra omnes homines et feminas warantizabimus In cuius rei testimonium presentem cartam sigillo meo munitam ei habere feci Hiis testibus Philippo de Orreby tunc iusticiario Cestrie Hugone dispensatore Waltero de Dayvilla Emerico de Sacy Ricardo Fitun Willelmo de Vernun Eudone Kaletot Radulfo de Carevilla Philippo de Orreby iuniore Radulfo de Say Ricardo de Covintreia Willelmo de Benigworthe Simone clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter