utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05640001

Charter Number: 05640001
Cartulary Title: A Charter of Philip Augustus, King of France, 1180
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Kent Archaeological Society
map View Map
Charter:
In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Amen Philippus Dei gratia Francorum Rex Ea que ab antecessoribus nostris et precipue que a patre nostro Ludouico rege Francorum pietatis intuitu sanctis ecclesiis et aliis locis uenerabilibus sunt indulta non est nostri propositi aliquo modo extenuare sed opera misericordie immobili firmitate conservare Nouerint igitur uniuersi presentes pariter et futuri quod intuitu beatissimi Thome Martiris quondam Cantuariensis Archiepiscopi ad cujus tumulum pro salute anime et sanitate corporis impetranda pater noster in multa devotione fuerat profectus Conventui Monachorum Sancte Trinitatis ibidem Deo seruientium centum modios uini ad mensuram Parisiensem singulis annis tempore uindemiarum in castellaria Pissiaci accipiendos in elemosinam concessit Conuentui etiam predicto indulsit quatenus de predictis centum modiis uini et de omnibus que ad esum et potum suum pertinere sacramento unius seruientis de mandato alicuius monachi de eodem Conuentu probari poterit in omnibus passagiis suis et nostris quantum ad ipsum attinebat sint omnino liberi et immunes Quod factum patris nostri ne aliqua possit obliuione deleri et aliqua malignantium inuidia uiolari manu nostre confirmationis apposita precipimus immutabiliter custodiri Unde et sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato presentem cartam uoluimus communiri Actum Madunte anno incarnationis domini MCLXXX regni nostri anno primo Signum Comitis Theobaudi Dapiferi nostri Signum Guidonis Buticularii Signum Reginaudi Camerarii Signum Radulphum Constabularii Data per manum Secundi Hugonis Cancelarii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter