utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05660029

Charter
Charter Number: 05660029
Cartulary Title: Charters of Cumbwell Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus Dei gracia Cantuariensis Archiepiscopus Tocius Anglie Primas Universis dicte Matris Ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint eternam in Christo salutem Adeo modernorum temporibus execrabilis ardor ambitionis invaluit ut ea que canonice acta sunt calumpniantium versutias vitare non possint nisi memorialibus scriptis et testium numerositate muniantur Eapropter ad omnium volumus peruenire noticiam quod cum Dionisia advocata ecclesie de Biausfeld dilectos filios nostros Abbatem et Canonicos de Cumbwell nobis ad eandem Ecclesiam de Biausfeld presentasset nos de concessione et plena voluntate Dilecti filii nostri Tome clerici filii et heredis memorate Dionisie qui ultima ejusdem ecclesie persona fuerat facta ipsius resignacione ejusdem ecclesie per prefatum Tomam in manum nostram predictos abbatem et canonicos de Cumbwell ad supradictam ecclesiam liberam et vacantem admisimus et eos in ea canonice sine omni contradiccione instituimus Volumus itaque et ea qua fungimur autorytate precipimus quod idem canonici prescriptam ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus ita bene et plene libere et in pace possideant in perpetuum sicut eam aliquis unquam ante illos melius et plenius ac liberius possedisse dinoscitur Et ut hec nostra institucio firma in perpetuum et inconcussa permaneat nos eam presentis scripti nostri anotacione et sigilli nostri munimine duximus roborare Hiis testibus magistro Petro Blesensi Archidiacono Bathonie Willelmo Archidiacono Gloecestrie Magistro Henrico de Norhamton Roberto de Inglesham Magistro Rogero de Roulueston Magistro Rogero Norwicense Willelmo de Sotindon Ricardo de Lunden Gaufrido Foeti Decano de Cranebroke et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter