utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05670067

Charter
Charter Number: 05670067
Cartulary Title: Charters of Cumbwell Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1220 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus Wyneman filius Reingeri salutem Noverit universitas vestra quod ego fide media teneor reddere domui de Cumbwell de armuo redditu Tres solidos et octo denarios in die Sancti Michaelis et totidem in die sancti Petri ad Vincula scilicet de Tenemento quod tenui hereditarie de Roberto filio Turberti Et nisi ego et heredes mei plene predictam pecuniam infra octavas predictorum terminorum solverimus pro transgressione utriusque termini duorum solidorum penam incurremus Promisi eciam pro me et heredibus meis quod nunquam regiam prohibicionem nec aliquid impedimentum impetrabimus quo minus ista obligacio perpetuo teneatur fidem quoque prestiti pro me et heredibus meis nos fideliter predictam convencionem et obligacionem in perpetuum observaturos In hujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Adam de Bendeng Matheo Gibun Reginaldo de Esherste Cristiano Lascur Thoma filio Baldewini Petro de Walle Wuluordo Ricardo clerico Henrico Willelmo Gileberto Coco servientibus de Cumbwell et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter