utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05680010

Charter 05680010
Charter Number: 05680010
Cartulary Title: Early Charters of the Priory of Chicksand
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1144 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis Cristi fidelibus ac filiis tam presentibus quam futuris Gaufridus Comes de Essexia et fratres eius Willelmus et Robertus de Maundeuyll salutem in domino Notum sit nobis nos donasse et firmiter concessisse in perpetuam elemosinam sanctimonialibus et fratribus de Chicksond sedem grangie cum toto ambitu suo quam predicti fratres et famuli predictarum sanctimonialium fundauerunt in territorio de Chippinham ex donacione et assignacione matris nostre Comitisse Roheisie et duodecies uiginti acras de terra arabili de demeniis meis de Chippenham scilicet sexies uiginti et tres acras de terra arabili in cultura que iacet ab oriente predicte grangie et septem acras in Stanhull Et quicquid habui de demenio de Sund Et pasturam ad quingentas oves suas cum fetibus earum unius anni ubique sicut ad meas proprias in territorio predicti manerii Et communem pasturam ad cetera pecora sua et communionem in thurbaria et pratum eis assignatum ex donacione predicte Comitisse Roheisie Et omnem libertatem in exitibus et ingressibus in uiis et semitis in campis pratis pasturis et mariscis et infra uillam et extra Has autem donaciones et concessiones illis facimus liberas et quietas et absolutas ab omni temporali seruicio et exactione pro salute nostra et heredum meorum et omnium propinquorum et amicorum nostrorum et precipue pro anima patris nostri et animabus omnium antecessorum nostrorum Et presentis sigilli nostri impressione et testimonio corroborauimus et super altare de Chiksond obtulimus T []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter