utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05680016

Charter
Charter Number: 05680016
Cartulary Title: Early Charters of the Priory of Chicksand
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1163 - 1179
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Rex Angl et Dux Normann et Aquiet et Comes Andeg Archiepiscopis Episcopis Justiciariis Comitibus Vicecomitibus Baronibus Ministris et omnibus fidelibus suis tocius Anglie Salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse omnes donaciones elemosinas et confirmaciones que facte sunt deo et beate marie et Sanctimonialibus de Chiksond et earum fratribus clericis et laicis In primis concedo eis et confirmo Abaciam de Chiksand ex dono Pagani de Bello Campo et Rohaise Comitisse cum omnibus que fuerunt in eodem territorio de Chiksond uidelicet Ricardi monachi Auenelli Hugonis de Berford et Warini de Hagues et totam terram quam monachi de Wardon eis in escambium dederunt in eodem territorio Et capellam de Chiksond ex dono Simonis filii Warini et quicquid ipse Simon et Willelmus frater eius eis dederunt et cartis suis confirmauerunt Et grangiam de Hauenes ex dono Pagani de Bello Campo et ecclesiam eiusdem uille et boscum de Appelaya et molendinum de Willinton cum pertinenciis suis Et totam terram que fuit Hugonis filii Alani in territorio de Camylton cum omnibus pertinenciis ad eandem terram ex dono et confirmacione ipsius Hugonis et Simonis de Bello Campo domini sui Et grangiam de Chipeham cum omnibus pertinenciis suis ex dono Comitisse Roheise et concessione et confirmacione Comitis Willelmi de Maundeuill filii sui Et quicquid Lucas le Peiteuin eis concessit et confirmauit in territorio de Chafle Et grangiam de Kaisho ex dono Pagani de Bello Campo et Rohesie Comitisse et omnes terras quas Rogerus de Candos et Robertus Facilun et Nicholaus et Wlfricus et Hugo filius eius et Willelmus Tuald et Paganus Cousin et Willelmus Fortin et Hugo filius Ace et Cadio proderunt predictis monialibus in territorio de Caysho cum communi pastura sicut in eorum scriptis continetur Et terras et pasturas quas Hugo Camerarius eis dedit et confirmauit in territorio de Eluedun Et quicquid Thomas de Stocton et Matheus eis dederunt et scriptis suis confirmauerunt Et cetera omnia quecumque Paganus de Bello Campo et Roheisa Comitissa eis dederunt et cartis suis confirmauerunt Ex dono Simonis de Bello Campo ecclesias de Caysho et de Stotfold et de Cogepole et de Lincelade cum omnibus pertinenciis ad easdem ecclesias Et medietatem ecclesie de Houton cum pertinenciis suis et quicquid fuit Almeri Crech in Cogepole et terram que fuit Helene de Bello Campo en la Brome Et grangiam de Mepertessall cum omnibus que Robertus filius Willelmi minister meus eis dedit et scriptis suis confirmauit de Sergantaria mea in territorio de Mepertesall in terris pratis et pasturis in toftis et croftis in uiis et semitis et in bosco et in plano Et quicquid Adam Tailpast et ceteri homines predicti Roberti eis dederunt assensu ipsius Roberti et scriptis suis confirmauerunt Et quicquid Willelmus Brito filius Guarini eis concessit et confirmauit in Mepertessall et in Standun Et quicquid Robertus de Albeni eis dedit et cartis suis confirmauit in territoriis de Clophuir et de Kayno Et quicquid Peuerellus de Maldun eis concessit et confirmauit in territorio de Maldon Et quicquid Willelmus filius Roberti eis dedit et cartis suis confirmauit in territorio de Grauenhurst Et omnem donacionem et confirmacionem quam Walterus de Carun eis fecit in terris et mansuris in pratis et pasturis Et quicquid Radulfus de Swyneshed et Walterus filius eius eis dederunt et cartis suis confirmauerunt cum Capella sancti Johannis et eius pertinenciis in territorio de Swyneshed Et quicquid Albredus Forestarius eis dedit et confirmauit in Witlebury et pasturam ad equas suas in Witlewode Et grangiam de Hargraue cum omnibus que Radulfus Moyn et Simon et Nicholaus et Philippus eis dederunt et scriptis suis confirmauerunt in territorio de Hargraue Et barcarias de Mulsworth et quicquid Willelmus de Lyndeseye et Walterus frater eius eis dederunt et cartis suis confirmauerunt in territorio de Mulsworth Et quicquid Willelmus de Clopton eis dedit et cartis suis confirmauit in territorio de Clopton Et omnes terras et redditus que Serlo et ceteri homines eis dederunt in Bedford Hec itaque omnia et quecumque preterea habent ex dono aduocatorum suorum uel aliorum fidelium seu ex empcione seu ex donacione sicut carte uel cirographa eorum testantur in perpetuam elemosinam eis confirmo et corroboro Hanc etiam domum de Chiksond et Priorem et Canonicos et Sanctimoniales et fratres et homines et possessiones et omnes res suas in meam propriam manum et custodiam et protectionem et defensionem suscepi sicut dominicam et specialem elemosinam meam Quare nolo et firmitur precipio quod omnia tenementa sua et homines et possessiones teneant bene et in pace libere et quiete integre et plenarie et honorifice in bosco et plano in foresto et marisco in pratis et pascuis in aquis et piscariis in molendinis et stagnis in toftis et croftis in uiis et semitis in ciuitate et burgo in foris et nundinis quorumcumque sint in transitu poncium et maris portuum et in omnibus locis libera et quieta et absoluta de teloneo et pontagio et passagio et stallagio et de danegeldo et omnibus geldis et auxiliis et wapentaciis et hundredis et tridingis et sciris et tenmontale et de murdris et scutagiis et assisis et summonicionibus et hidagiis et wardis et taillagiis et francoplegiis et de omnibus placitis et misericordiis et querelis et forisfacturis et occasionibus et operacionibus castellorum poncium et parcorum et sumagiis et uectigalibus et de omnibus consuetudinibus et de omni terreno seruicio et seculari exactione cum sacha et socha et toll et them et infangenthef Prohibeo eciam ne aliqua persona magna uel parua infra elemosinas suas hominem capere ligare uerberare interficere uel sanguinem fundere seu rapinam uel aliquam uiolenciam facere audeat neque animalia eorum de terris elemosine sue aliquis in manum capere presumat super foris facturam meam nisi precepto meo uel capitalis Justicii mei quia nolo ut ubique firmam pacem meam habeant ipsi et omnia sua Et si quis uersus predictam domum seu contra canonicos uel sanctimoniales uel fratres de tenementis uel de possessionibus uel de rebus suis aliquid clamauerit siue eos in aliquo uexare uel in placitum ponere uoluerit prohibeo ne pro aliquo respondeant nec in placitum intrent nisi coram me nec aliquis eos placitare faciat nisi coram me Hec omnia concessi eis pro anima Henrici regis aui mei et pro animabus patris et matris mee et pro salute mea et Regine Alienore et filiorum meorum et omnium fidelium Testibus Rogero Ebor Archiepiscopo Gilberto Lund Episcopis Hugone Dunolm Episcopis Comite Roberto Leirc Ricardo de Lucy Willelmo de Kaisneto Apud Westoch
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter