utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05700006

Charter
Charter Number: 05700006
Cartulary Title: Charters and Documents Relating to the City of Glasgow, 1175-1649, Part 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224 - 1227
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British History Online
map View Map
Charter:
Alexander Dei gracia Rex Scottorum episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus probis hominibus suis clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et Sancto Kentegerno et ecclesie Glasguensi et Waltero eiusdem loci episcopo omnibusque successoribus eius inperpetuum nundinas apud Glasgu habendas singulis annis et tenendas ab octavis apostolorum Petri et Pauli plenarie per octo dies cum firma et plenaria pace et cum omnibus libertatibus aliquibus nundinis in tota terra mea concessis et cum omnibus rectitudinibus ad nundinas pertinentibus ita libere quiete plenarie et honorifice sicut alique nundine in aliquo burgorum meorum liberius quietius plenius et honorificentius tenentur aut teneri debent sicut carta domini Regis Willelmi patris mei Jocelino episcopo Glasguensi et eius successoribus inde facta testatur Testibus Hugone episcopo Dunkeldensi Willelmo Cumin comite de Buham justiciario Scotie Rogero de Mortuo Mari Thoma hostiario Waltero Cumin Jordano Cumin Malcolmo pincerna Thoma de Haya Roberto de Seint Cler Apud Edenesbure xxiij die Julii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter