Charter Document - 05720061
Charter Number: 05720061
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in crastino Sancti Barnabe Apostoli anno regni Regis Johannis secundo [] filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pathill Osberto filio Hervei Johanne de Gestling Henrico do Wichinton Eustachio de Faucunberge Justiciariis [] Inter Emmam de Pirifeld petentem per Magistrum Benedictum positum loco predicte Emme ad lucrandum vel perdendum et Thomam filium Gaufridi et Hamonem filium Mathei tenentes De medietate ville de Pirifeld quam predicta Emma clamabat pertinere ad rationabilem dotem suam quam habet ex dono Ricardi de Loses quondam viri sui Et unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Emma remisit et quietum clamavit predictis Thome et Hamoni et heredibus eorum totum jus et clamium [] habuit in predicta medietate ville de Pirefeld preter xi acras terre et duas acras prati de eadem terra et in eadem villa ipsi Emme tota vita sua nomine dotis scilicet vij acre que vocantur terre Alardi et quatuor acre in cultura et due acre prati in parco de Perifeld versus occidentem de Dudewisse