Charter Document - 05720071
Charter Number: 05720071
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis tercio Coram G filio Petri Ricardo de Herierd [] de Patishill Johanne de Gestling Eustachio de Fauconberg Godefrido de Insula Henrico de Wichinton Waltero de Crepinges Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Crispinum filium Gaufridi petentem et Willelmum de Mares tenentem De quadraginta acris terre cum pertinentiis in Mapelderesfeld Unde recognicio de morte antecessoris sumonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Crispinus remisit et quietum clamavit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia Reginaldus de Mapeledurefeld qui terram illam predicto Willelmo de Mares warantizare debuit concessit predicto Crispino quindecim solidos redditus cum pertinenciis in Mapeldurefeld quos idem Crispinus prius tenuit de predicto Reginaldo pro quatuor solidis tenendum de se et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium trium solidorum per annum pro omni servicio ad wardam de Doure