Charter Document - 05720072
Charter Number: 05720072
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni Regis Johannis tercio Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Patshill Johanne de Gestling Eustacio de Faucunbrege Godefrido de Insula Waltero de Creping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Alanum de Elmestede petentem et Roeisiam de Caggewrth tenentem De admensuratione dotis ipsius Roheisie in Caggewrth Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Alanus concessit predicte Roheisie totam predictam terram cum pertinentiis quam ipsa prius tenuit in dote in eadem villa tenendam de se et heredibus suis tota vita ipsius Roeisie per servicium xx solidorum reddendorum per annum ad duos terminos scilicet ad Purificacionem Sancte decem solidos et ad Nativitatem Sancti Marie decem sol salvis tamen viij solidis quos predicta Roeisia annuatim solebat reddere Eugenie matri predicti Alani Et post decessum predicte Eugenie reddet ipsa Roeisia predictos viij solidos simul cum predictis xx solidis predicto Alano vel heredibus suis quolibet anno ad predictos terminos si idem Alanus matrem suam supervixerit Et post decessum ipsius Roeisie tota predicta terra cum pertinentiis redibit [] heredibus suis quieta