Charter Document - 05720074
Charter Number: 05720074
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in crastinum Sancti Martini anno regni Regis Johannis tercio Coram G filio Petri Simone de Pathill Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Crepping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Margaretam et Cristianam filias Willelmi Cauuel petentes per ipsam Margaretam positam loco ipsius Christiano ad lucrandum vel perdendum et Aelfegum Lamb tenentem De xxj acris cum pertinenciis in Yoclete Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Aelfegus recognovit predictas xxj acras terre cum pertinenciis esse jus et hereditatem predictarum Margarete et Cristane Et pro hac recognicione et fine et concordia predicto Margareta et Cristiana concesserunt predicto Aelfego et heredibus suis predictas xxj acras terre cum pertinenciis Ita quod idem Aelfegus et heredes sui teneant de Abbate Sancti Augustini et successoribus suis quinque acras terre de predicta terra sicut eas prius de eo tenuerunt de quibus ipso Aelfegus vocavit ad warantiam ipsum Abbatem Et sexdecim acras terre residuas teneant de predictis Margareta et Cristiana et heredibus suis in perpetuum per servicium dimidie marce per annum scilicet quadraginta denariorum ad festum Sancti Michaelis et xl denariorum ad mediam quadragesimam pro omni servicio salvo forinseco servicio Et pro hac concessione predictus Aelfigus dedit predictis Margarete et Cristiane []