Charter Document - 05720075
Charter Number: 05720075
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in crastino Sancti Edmundi anno regni Regis Johannis tercio Coram G filio Petri Simone de Pathill Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Crepping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Emmam que fuit uxor Osberti le Husier et Alexandrum filium et warantum suum de dote sua petentes et Robertum Abbatem de Boxleg tenentem De uno jugo terre cum pertinentiis in Halsted quod ipsa Emma clamat in dotem de dono Osberti le Husier quondam viri sui Et unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Emma remisit et quietum clamavit predicto Abbati et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta dote Et predictus Alexander quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Abbati et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra Et pro hac quieta clamancia fine et concordia predictus Abbas dedit predicto Emme xx sollidos esterlingorum et Alexandro filio [] viginti solidos