Charter Document - 05720080
Charter Number: 05720080
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201 - 1202
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201 - 1202
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Hillarii in unum mensem anno regni Regis Johannis tercio Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Johanne de Gestling Eustacio de Faucunbge Godefrido de Insula Creping Justiciariis [] Inter Reginaldum de Beseville petentem et Robertum filium Ricardi extra portam et Gunnoram uxorem ejus tenentes De quindecim acris terre cum pertinenciis in Ferningeham que vocantur assart [] Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Robertus et Gunnora uxor sua recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem predicti Reginaldi et eam remiserunt et quietam clamaverunt predicto Reginaldo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et recognicione et fine et Concordia predictus Reginaldus dedit predictis Roberto et Gonnore viginti solidos sterlingorum