Charter Document - 05720085
Charter Number: 05720085
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Regnal, Feast
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundeseyam die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Alanum filium Henrici petentem et Radulphum Priorem Rouecestrensem tenentem De xv acris terre cum pertinenciis in Aleham Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Prior recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem ipsius Alani tenendam de se et successoribus suis ipsi Alano et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium v solidorum per annum pro omni servicio scilicet ad festum Sancti Michaelis xv denarios et ad Nativitatem xv denarios et ad Pascham xv denarios et ad festum Sancti Johannis Baptiste xv denarios Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Alanus dedit predicto Priori dimidiam marcam argenti