utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05730088

Charter Number: 05730088
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundeseyam die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Willelmum de Wichenden petentem et Ailgarum Abbatem de Faueresham tenentem per Robertum de Beremundeseya positum loco suo ad lucrandum vel perdendum De xl acris terre cum pertinentiis in Frictinden Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit predicto Abbati et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Abbas dedit predicto Willelmo duas marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter