utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05740127

Charter Number: 05740127
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis quinto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Eustachio de Fauconberg Godefrido de Insula Johanne de Gestlinges Waltero de Creping Osberto filio Heruei Justiciariis [] Inter Dieringum de Northwud et Julianam uxorem suam petentes et Willelmum de Becco tenentem De quadraginta acris terre cum pertinenciis in Liuingelburne Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Dieringus et Juliana remiserunt et quietum clamaverunt totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra cum pertinenciis predicto Willelmo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro bac quieta clamancia et fine et concordia idem Willelmus concessit predictis Dieringo et Juliane et heredibus ipsius Juliane sex acras terre et dimidiam in Sumerfeld quas prius tenuerunt de eodem Willelmo tenendas de predicto Willelmo et heredibus suis in perpetuum reddendo inde annuatim quinque denarios ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio salvo forinseco servicio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter