utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05740140

Charter Number: 05740140
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Sanctam Brigidam Londini a die Sancti Michaelis in quinque septimanas anno regni Regis Johannis septimo Coram G filio Petri Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Henrico Archidiacono Stafford Jacobo de Poterne Ricardo de Mucegros Johanne de Gestling Osberto filio Hereuei Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Guncelinum filium Ricardi petentem et Rogerum Cocum et Basiliam uxorem suam et Ricardum le Cor et Custanciam uxorem suam tenentes De octava parte feodi unius militis cum pertinentiis in parochia de Osprenge Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Guncelinus recognovit predictam octavam partem feodi unius militis cum pertinentiis esse jus predictarum Basilie et Custancie et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predictis Roqero et Basilie Ricardo et Custancie et heredibus ipsarum Basilie et Custancie in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia cordia predicti Rogeuus et Basilia Ricardus et concordia predicti Rogerus et Basilia Ricardus et Custancia remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Basilie et Custancie predicto Guncelino et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuerunt in una octava parte feodi unius militis cum pertinentiis quam idem Guncelinus antea tenuit et unde placitum fuit inter eos in comitatu de Kent per breve de Recto Et sciendum quod quilibet eorum tenebit tenementum suum in capite de domino capitali
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter