utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05770004

Charter
Charter Number: 05770004
Cartulary Title: Bristol Charters 1155 - 1373
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes Comes Moreton[ie] Omnibus Hominibus Et Amicis suis Francis et Anglicis Walensibus Et Hiberniensibus Presentibus Et Futuris salutem Sciatis me concessisse et Hac Presenti Carta confirmasse Burgensibus meis de Bristallo infra muros et extra muros manentibus usque ad metas ville scilicet Inter Sanbroc et Bewell et Britheuebrige et Fontem In Itinere iuxta Aldebiriam de Cnolle Omnes libertates et liberas consuetudines suas sicut unquam melius et liberius et integrius eas Habuerunt tempore meo uel tempore alicuius predecessorum meorum Libertates autem quas eis concessi sunt Hee scilicet quod nullus Burgensis de Bristallo Placitet extra muros uille de vllo Placito Preter Placita de exterioribus tenementis que non pertinent ad Hundredum ville Et quod sint quieti de murdro Infra metas ville Et quod nullus Burgensis Faciat duellum nisi apellatus fuerit de morte exterioris hominis qui occisus fuerit in villa et qui non fuerit de villa Et quod nemo capiat Hospicium infra muros per assisam uel per liberacionem marescallorum contra uoluntatem Burgensium Et quod sint quieti de Theloneo et Lestagio et Passagio et Pontagio et de Omnibus aliis consuetudinibus per totam terram et Potestatem meam Et quod nullus iudicetur de misericordia Pecunie nisi secundum legem Hundredi scilicet per forisfacturam quadraginta solidorum Et quod Hundredum tantum semel teneatur in septimana Et quod in nullo Placito possit quis causari per Meskennigam Et quod iuste habeant terras et tenuras suas et vadimonia et debita sua per totam terram meam quicumque eis debeat Et quod de terris et tenuris que infra villam sunt rectum eis teneatur secundum consuetudinem uille Et quod de debitis que accomodata fuerint Bristall et de vadimoniis ibidem factis placita in villa teneantur secundum consuetudinem ville Et quod si aliquis alicubi in terra mea ceperit Theloneum de hominibus Bristallie si non reddiderit postquam requisitus fuerit reddere prepositus Bristallie capiat Inde Namium apud Bristallum et distringat reddere Et quod nullus extraneus mercator emat infra villam de homine extraneo Coria uel Blada uel Lanam Nisi de Burgensibus Et quod nullus extraneus habeat tabernam nisi in Naui Nec uendat pannos ad decisionem nisi in Nundinis Et quod nullus extraneus moretur in villa cum mercibus suis propter merces suas uendendas nisi per quadraginta dies Et quod nullus Burgensis alicubi in terra uel potestate mea namietur uel distringatur pro aliquo debito Nisi sit debitor uel Plegius Et quod possint maritare se et filios et filias et viduas sine licencia dominorum suorum Et quod nullus dominorum suorum propter forenses terras habeat custodiam uel donacionem filiorum uel filiarum suarum aut viduarum set tantum custodiam tenementorum suorum que sunt de Feodo suo donec etatem habeant Et quod nulla recognicio fiat in villa Et quod nullus capiat Tinam in villa nisi ad opus domini Com[itis] et hoc secundum consuetudinem ville Et quod possint molere Blada sua ubicumque uoluerint Et quod habeant omnes racionabiles Gildas suas sicut melius eas habuerunt tempore Roberti et willelmi filii sui Comitium Gloucestrie Et quod nullus Burgensis cogatur replegiare aliquem nisi ipse uoluerit quamuis sit super suam terram manens Concessi eciam eis omnes tenuras suas infra muros et extra muros usque ad predictas metas in masagiis in virgultis in Edificiis super aquam et alibi ubicumque fuerint in villa Tenendas in liberum Burgagium scilicet per seruitium Landgabuli quod reddunt infra muros Concessi etiam quod quilibet eorum possit se emendare quantum poterit in Edificiis faciendis ubique super Ripam et alibi sine dampno Burgi et villate Et quod habeant et possideant omnes terras et Placeas vacuas que infra predictas metas continentur ad uoluntatem eorum edificandas Quare volo et firmiter precipio quod predicti Burgenses mei de Bristallo et heredes sui habeant et teneant omnes predictas libertates et liberas consuetudines suas sicut prescriptum est de me et heredibus meis sicut unquam melius et integrius eas habuerunt quando bone fuerunt bene et in pace et honorifice absque omni inpedimento uel molestia quam aliquis eis inde faciat Testibus Stephano Rid[el] Cancellario meo willelmo de wenneu[al] Rogero de Plan[es] Rogero de Nouo Burgo Mauricio de Berkele Roberto fratre suo Ham de Val Simone de Marisco Gileb[erto] Rass willelmo de Lafaleise Magistro Benedicto Magistro Petro et multis aliis Apud Bristallum Carta Prima de libertatibus concessa per Iohannem Comitem Morten Datum apud Bristollium
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter