utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05770010

Charter
Charter Number: 05770010
Cartulary Title: Bristol Charters 1155 - 1373
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1252
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Henricus dei gracia Rex Anglie Dominus Hibernie Dux Normannie Aquitanie et Comes Andegauie Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Prioribus Comitibus Baronibus Iusticiariis vicecomitibus prepositis Ministris et omnibus Balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse pro nobis et heredibus nostris quasdam libertates concessas Burgensibus nostris de Bristollo et heredibus suis inperpetuum a domino I[ohanne] Rege patre nostro dum fuit Comes Moreton[ie] per cartam suam eis inde confectam videlicet quod nullus Burgensis Bristollie placitet de ullo placito extra muros ville Bristollie preter placita de exterioribus tenementis que non pertinent ad Hundredum uille Item quod sint quieti de murdro infra metas ville Item quod nullus Burgensis faciat duellum nisi appellatus fuerit de morte exterioris hominis qui non fuerit de uilla et qui occisus fuerit in uilla Item quod nullus Burgensis amercietur ad penam pecuniariam nisi secundum legem Hundredi scilicet ad summam viginti solidorum Item quod nullus Burgensis possit occasionari in ullo placito per Meskennigem Item quod Hundredum Bristollie tantum semel teneatur in septimana Item quod iuste habeant terras et tenuras suas et vadia sua et debita sua quicumque eis debeat et quod de terris et tenuris suis que infra uillam sunt rectum eis teneatur secundum consuetudinem uille Et quod de debitis que accomodata fuerint Bristoll et de vademoniis ibidem datis placita in uilla teneantur Et si aliquis alicubi in terra iniuste ceperit teloneum de hominibus Bristollie et non reddiderit postquam requisitus fuerit reddere Prepositus Bristollie capiet pro eo namium apud Bristollum et distringet reddere Et quod nullus extraneus mercator emat infra villam de homine extraneo coria blada lanam vel alias mercandisas nisi de Burgensibus eiusdem uille Et quod nullus extraneus mercator habeat tabernam nisi in naui nec vendat pannos scindendos nisi in Nundinis Et quod nullus extraneus mercator moretur in uilla cum mercibus suis ad eas vendendas ultra quadraginta dies Et quod possint maritare se filios et filias suas et viduas sine licencia dominorum suorum Et quod nullus dominorum suorum propter forinsecas terras suas habeat custodiam uel maritagium filiorum uel filiarum suarum aut viduarum nisi tantum custodiam tenementorum suorum que sunt de feodo suo donec etatem legittimam compleuerint Et quod nullus capiat tinam nisi ad opus domini et hoc secundum consuetudinem uille scilicet quod tina contineat viginti et quatour galones et vbi capta non est dentur nobis duo denarii pro dicta tina Et quod possint molere blada sua vbicumque voluerint et quod habeant omnes racionabiles gildas suas Et quod nullus Burgensis cogatur replegiare aliquem nisi bene voluerit quamuis maneat super terram suam Et quod teneant omnes terras et tenuras suas infra muros et extra vsque ad metas Bristollie in mesuagiis virgultis et edificiis super aquam et alibi vbicumque fuerint in uilla tenendas in liberum burgagium scilicet per seruicium landgabuli quod reddunt infra muros Sunt eciam mete ville inter Sandbrok et Bowell[e] Brichtieuebrigg et fontem in itinere iuxta Aldebiriam de Knolle Et quod quilibet eorum possit se emendare quantum poterit in edificiis faciendis super ripam et alibi sine dampno burgi et uillate Et quod habeant et possideant omnes terras suas et placias vacuas que infra predictas metas continentur ad voluntatem suam edificandas Concessimus eciam eisdem Burgensibus adicientes libertatibus predictis quod nullus eorum decetero occasionetur ab aliquo Iusticiario nostro foreste uel alio Balliuo nostro pro venacione inuenta infra muros eiusdem uille Bristollie Quare uolumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod predicti Burgenses Bristollie et heredes sui habeant et teneant in perpetuum omnes terras et libertates predictas cum liberis consuetudinibus suprascriptis sicut carta predicti domini I[ohannis] Regis patris nostri dum fuit Comes Moreton[ie] quam inde habent et hec carta nostra racionabiliter testantur Et cum adieccione predicte libertatis de venacione inuenta infra muros eisdem uille sicut predictum est Riis testibus venerabilibus patribus w[illelmo] Bathon[iensi] et wellen[si] Episcopo et A[damo] winton[iensi] Electo Ricardo de Clare Comite Gloucestrie et Hertford[ie] Galfrido de Lezinnan et willelmo de Valencia fratribus nostris Radulpho filio Nicholai Iohanne Maunsell Preposito Beuerlaci Bertramo de Crioll Magistro willelmo de Kilkenny Archidiacono Couentren[si] Galfrido de Langel[e] Roberto de Mucegros Roberto walerand Nicholao de Sancto Mauro Radulpho de Bakepuz Rogero de Lokinton Roberto le Noreis et aliis Data per manum nostram apud wodestok[iam] septimo decimo die Augusti anno regni nostri tricesimo sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter