utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05770011

Charter
Charter Number: 05770011
Cartulary Title: Bristol Charters 1155 - 1373
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1255
Date Type: Internal, Calendar

map View Map
Charter:
Rex probis hominibus suis Bristollie salutem Sciatis quod concessimus Eduuardo Primogenito filio nostro et heredi in auxilium ville de Bristollo claudende ad securitatem et tuicionem eiusdem ville simul et parcium adiacencium quod cap in villa Bristollie a die Pasche anno [] xxxix vsque ad festum sancti Michaelis proximo sequentem et ab illo festo sancti Michaelis usque ad finem duorum annorum proximo sequentium de qualibet naue veniente vsque Bristoll carcata Mercandisis aliis quam vino vj denarios et de quolibet alneo veniente ibidem de partibus Gloucestrie vel de partibus aliorum Comitatuum carcato mercandisis ij denarios et de quolibet dolio vini venali veniente ibidem I denarium et de qualibet peisia lane venali veniente ibidem ad vendendum vnum obolum et de quolibet lesto coriorum venali veniente ibidem ad vendendum iij denarios et de qualibet peisia ferri venali veniente ibidem ad vendendum I obolum et de quolibet Centeno ferri venali veniente ibidem ad vendendum I quadrantem et de qualibet careccata plumbi veniente ibidem ad vendendum vnum obolum et de qualibet peisia vncti sepi Butiri et casei veniente ibidem ad vendendum vnum quadrantem et de quolibet centeno de pellibus ouium veniente ibidem ad vendendum vnum denarium et de quolibet centeno de pellibus agnorum edorum et leporum veniente ibidem ad vendendum vnum quadrantem Et de quolibet millenario allecis venali veniente ibidem ad vendendum vnum quadrantem et de quolibet Centeno salmonum Congruorum et muluellorum veniente ibidem ad vendendum vnum obolum et de quolibet Centeno hacorum veniente ibidem ad vendendum vnum quadrantem et de quolibet dolio mellis venali veniente ibidem ad vendendum ij denarios et de qualibet carecca comitatus Gloucestrie ferente res venales in eandem villam Bristollie ibidem ad vendendas vnum obolum et de qualibet carecca alterius comitatus ferente res venales in eandem villam Bristollie ibidem vendendas vnum denarium et de quolibet summagio pannorum vel aliarum rerum venalium ibidem vendendarum preterquam de summagio Busce vnum quadrantem et de x ouibus vel capris vel porcis venalibus illuc ductis ad vendendum vnum denarium et de v ouibus vel capris vel porcis vnum obolum et de quolibet Quarterio weide venali veniente ibidem ad vendendum vnum obolum Ita tamen quod occasione huius concessionis nostre de premissis nichil capiatur post predictos duos annos completos set statim completo termino illo cadat consuetudo illa et penitus aboleatur Et ideo vobis mandamus quod in auxilium predicte ville claudende predictam consuetudinem capiatis vsque ad terminum predictum sicut predictum est In cuius [] Teste Rege apud westmonasterium xix die Februarii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter