utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05770014

Charter
Charter Number: 05770014
Cartulary Title: Bristol Charters 1155 - 1373
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date Type: Internal, Calendar

map View Map
Charter:
Rex probis hominibus Edwardi filii sui Bristollie salutem Sciatis quod concessimus predicto filio nostro in auxilium ville sue Bristollie claudende ad securitatem et tuicionem eiusdem ville et parcium adiacencium quod a festo Omnium sanctorum anno regni nostri xlvj vsque ad finem Quinque annorum proximo sequencium capiatis [in] dicta villa De qualibet naue veniente vsque Bristoll carcata mercandisis aliis quam vino sex denarios De quolibet alneo veniente ibidem de partibus Gloucestrie uel de partibus aliorum Comitatuum carcata mercandisis duos denarios De quolibet dolio vini venali veniente ibidem vnum denarium De qualibet peisa la[ne] venali veniente ibidem ad vendendum vnum obolum De qualibet Centena ferri venali veniente ibidem ad vendendum vnum quadrantem De qualibet carecta plumbi veniente ibidem ad vendendum vnum obolum De qualibet peisa vncti sepi butiri et casei veniente ibidem ad vendendum vnum quadrantem De qualib[et] Centena pellium ouium veniente ibidem ad vendendum vnum denarium De qualibet centena pellium agnorum edorum et leporum veniente ibidem ad vendendum vnum quadrantem De quolibet millenario allecis venali veniente ibidem ad vendendum vnum quadrantem De qualibet centena salmonum congruorum et Muluell[orum] veniente ibidem ad vendendum duos denarios De qualibet carecca Comitatus Gloucestrie ferente res venales in eandem villam Bristollie ibidem ad vendendum vnum obolum De qualibet carecca alterius Comitatus ferente res venales in eandem villam Bristollie ibidem vendendas vnum denarium De quolibet summagio pa[nnorum] vel aliarum rerum venalium ibidem vendendarum preter quam de summagio busce vnum quadrantem De decem ouibus vel capris uel porcis venalibus illuc ductis [ad] vendendum vnum denarium De quinque ouibus capris uel porcis vnum obolum De quolibet quarterio waide venali veniente ibidem ad vendendum vnum obolum Ita tamen quod occasione huius concessionis nostre de premissis nichil capiatur post predictos Quinque annos completos set statim completo term[ino] illo cessat consuetudo illa et penitus deleatur Et ideo vobis mandamus quod in auxilium predicte ville claudende predictam consuetudinem cap[iatis] vsque ad terminum predictum sicut predictum est In cuius [] Teste Rege apud Turrim london[ie] xxij die Octobris
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter