utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05770015

Charter
Charter Number: 05770015
Cartulary Title: Bristol Charters 1155 - 1373
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1300
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Edwardus dei gracia Rex Anglie Dominus Hibernie et Dux Aquitannie Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Prioribus Comitibus Baronibus Iusticiariis Vicecomitibus Prepositis Ministris et omnibus Balliuis et fidelibus suis salutem Inspeximus cartam quam bone memorie Iohannes Comes Moreton[ie] fecit Burgensibus suis de Bristollo infra Muros et extra manentibus vsque ad metas ville in hec verba Iohannes Comes Moreton[ie] [] Inspeximus eciam cartam confirmacionis quam celebris memorie dominus H[enricus] quondam Rex Anglie pater noster fecit predictis Burgensibus in hec uerba H[enricus] dei gracia [] Inspeximus eciam cartam quam predictus pater noster similiter fecit predictis Burgensibus in hec uerba Henricus dei gracia [] Inspeximus eciam quandam aliam cartam quam idem pater noster similiter fecit prefatis Burgensibus in hec uerba Henricus dei gracia [] nos autem concessiones et confirmaciones predictas ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris predictis Burgensibus et successoribus suis Burgensibus eiusdem ville quantum in nobis est concedimus et confirmamus sicut carte predicte racionabiliter testantur Preterea concessimus eisdem Burgensibus pro nobis et heredibus nostris quod ipsi et successores sui Burgenses eiusdem ville imperpetuum sint quieti de muragio stallagio et panagio per totum regnum nostrum et potestatem nostram Et quod ipsi et successores sui predicti quocienscumque et quandocumque Maiorem suum elegerint in villa predicta tempore guerre dumtaxat excepto ipsum Constabulario Castri nostri eiusdem ville qui pro tempore fuerit presentent qui ipsum prout moris est admittat et prout huiusmodi Maiores eiusdem ville ad scaccarium nostrum prius presentari consueuerant et admitti et sumptibus eorundem Burgensium inde certificet Thesaurarium et Barones nostros de scaccario supradicto Hiis testibus venerabilibus patribus R[oberto] Cantuar[iensi] Archiepiscopo tocius Anglie Primate R[icardo] London[iensi] w[altero] Couentren[si] et Lichefelden[si] et S[imone] Sar[esberiensi] Episcopis Iohanne de warrena Comite Surr[eye] Rogero le Bigod Comite Norff[olkie] et Marescallo Anglie Henrico de Lacy Comite Lincoln[ie] Guidone de Bello Campo Comite warwik Iohanne de Segraue Hugone le Despenser waltero de Bello Campo Senescallo Hospicij nostri Rogero le Brabazon willelmo de Bereford willelmo Howard et aliis Data per manum nostram apud westmonasterium vicesimo octauo die Marcij anno regni nostri vicesimo octauo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter