utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05770017

Charter
Charter Number: 05770017
Cartulary Title: Bristol Charters 1155 - 1373
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1317
Date Type: Internal, Calendar

map View Map
Charter:
Rex dilectis sibi Maiori Balliuis et Probis hominibus ville sue Bristollie salutem sciatis quod in auxilium ville predicte pauiande concessimus vobis quod a die confeccionis presencium vsque ad finem trium annorum proximo sequencium completorum capiatis de rebus venalibus venientibus ad eandem villam consuetudines subscriptas videlicet De qualibet summa bladi venali vnum quadrantem De qualibet carectata bladi venali vnum obolum De quolibet dolio vini venali duos denarios De quolibet equo equa boue et vacca venali vnum obolum De quolibet corio equi eque bouis et vacce frisco salito aut tannato venali vnum quadrantem De qualibet carectata ferente carnes salitas vel friscas venales vnum denarium obolum De quinque baconibus venalibus vnum obolum De quolibet salmone frisco vel salito venali vnum quadrantem De qualibet lampreda venali ante Pascha vnum quadrantem De decem ouibus capris vel p[orcis venalibus] vnum denarium De decem velleribus venalibus vnum obolum De qualibet centena pellium ouium lanutarum caprarum ceruorum bissarum damorum et damarum venali vnum obolum De qualibet centena pellium agnorum capriolorum leporum cuniculorum vulpium catorum et squirellorum venali vnum obolum De quolibet summagio pannorum venali vnum obolum De quolibet panno integro venali vnum obolum De qualibet centena linee tele caneuacij pannorum hibernie Galeweyth et wortstede vnum denarium De quolibet panno de serico cum auro de samito diapre et Baudekyn vnum obolum De quolibet panno de serico sine auro et chief de cendallo afforciato vnurn quadrantem De qualibet naue veniente ad eandem villam carcata de rebus venalibus tres denarios De quolibet dolio cinerum venali vnum denarium obolum De quolibet summagio cinerum venali vnum obolum De qualibet carectata mellis venali vnum denarium De quolibet sacco lane venali duos denarios De quolibet trussello pannorurn venali ducto per carectam duos denarios De quolibet summagio panni venalis vel aliarum rerum diuersarum et minutarum venalium veniencium ad eandem villam vnum obolum De qualibet carectata ferri venali vnum denarium De quolibet summagio ferri venali vnum obolum De qualibet carectata plumbi venali vnum denarium De qualibet carectata tanni venali per ebdomadam vnum quadrantem De auerio de Pondere scilicet de centena vnum denarium De peisa cepi et vncti venali vnum denarium De quolibet quarterio wayde venali duos denarios De qualibet centena de Alum Coperose Argayl et vertegrece venali vnum obolum De duobus miliaribus separum venalibus vnum quadrantem De octo shauis allei venalibus vnum quadrantem De quolibet miliari allecis venali vnum quadrantem De qualibet carectata piscis marini venali vnum denarium De quolibet summagio piscis marini venali vnum obolum De qualibet centena bordi venalis vnum obolum De qualibet mola venali vnum obolum De quolibet miliari fagectorum venali vnum denarium De decem miliaribus turbarum venalibus vnum quadrantem De quolibet quarterio salis venali vnum quadrantem De qualibet peisa casei et butiri venali vnum obolum De qualibet carettata busce et carbonum venali per ebdomadam obolum De quolibet milliari clauorum venali vnum quadrantem De qualibet centena ferrorum ad equos et clutorum ad carectas venali vnum quadrantem De quolibet quarterio tanni venali vnum quadrantem De quolibet trussello cuiuscumque mercimonij venali veniente ad predictam villam et excedente valorem quinque solidorum vnum quadrantem De qualibet centena stanni eris et cupri venali duos denarios De qualibet centena gaddorum aceris venali vnum obolum De qualibet carectata de Aberden venali vnum denarium De qualibet centena de stockfissh venali vnum quadrantem De decem petris canabi venalibus vnum quadrantem De decem lagenis olei venalibus vnum obolum et de aliis quibuscumque rebus venalibus ad dictam villam venientibus valoris quinque solidorum vnum quadrantem Et ideo vobis mandamus quod dictas consuetudines vsque ad finem dictorum trium annorum plenarie completorum capiatis Ita tamen quod de rebus seu mercimoniis de quibus custumas aliquas in auxilium kaye ville predicte reparande iuxta concessionem nostram vobis inde factam receperitis durante concessione illa kauagium minime capiatis Completo autem termino dictorum trium annorum dicte consuetudines penitus cessent et deleantur In cuius [] per predictos tres annos duraturas Teste Rege apud Clarindon xix die Februarii per breue de priuato sigillo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter