utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05780001

Charter Number: 05780001
Cartulary Title: Cartulary of St. Marks Hospital, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1267 - 1268
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Henricus de Gaunt salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum dedisse concessisse remisisse quietum clamasse et hac presenti carta mea confirmasse deo beate Marie et beato Marco et fratribus in domo Sancti Marci de Billeswyk deo servientibus et eorum successoribus imperpetuum maneria de Poulet Stoklaunde de Erdecote et terram de Brewham molendina de Were et de Langforde cum toto jure et clamio quod habui vel habere potui in Delyamour et Lynagan in Cornubia ex donacione Willelmi Cauvel burgagia et redditus in villa Bristoll et locum de Billeswyk cum omnibus eorum pertinenciis et bonis tam mobilibus quam immobilibus per me seu alium quemcumque ad instanciam meam vel alicuius alterius supradicte domus Sancti Marci actenus adquisitis prout in cartis confectis super predicta maneria molendinis burgagiis et redditis ac omnibus rebus aliis memorati domus Sancti Marci adquisitis plenius continetur quas quidem cartas unacum terris predictis eisdem fratribus dedi et liberavi Tenendum et habendum Omnia predicta dictis fratribus et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam Elemosinam imperpetuum ad sustentacionem magistri eiusdem domus et duodecim fratrum clericorum et quinque fratrum laicorum et viginti et septem pauperum de quorum numero duodecim sint Scolares in choro tantum ministrantes in Capis nigris et superpeliciis prout in ordinacione Domini Walteri bone memorie quondam Wigorn Episcopi plenius continetur Concessi insuper eisdem fratribus liberam potestatem eligendi ex se vel aliis magistrum loco mei imperpetuum prout secundum deum et domus predicte promocionem melius viderint expedire In cuius rei testimonium huic presenti carte Sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Thorna Tryvett Simone de Grindeham Thoma de Hautomb militibus Roberto de Coker Willelmo de Veym Rogero de Hildesley Reginaldo de Panes tunc maiore Bristoll Rogero de Cantok Johanne Wyssy et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter