utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05780002

Charter 05780002
Charter Number: 05780002
Cartulary Title: Cartulary of St. Marks Hospital, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1230 - 1232
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis vel audituris Robertus de Gournay salutem in domino Noveritis me divine pietatis intuitu et pro salute anime bone memorie Mauricii de Gaunte avunculi mei et pro salute mea et omnium antecessorum et successorum meorum Cum in plena per dominum regem essem seisina et potestate de omnibus terris et tenementis me a dicto Mauricio hereditarie contingentibus dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in liberam puram et perpetuam elemosinam deo et beate Marie et beato Marco et magistro Elemosinarie de Billeswyk ad sustentacionem dicti magistri et trium capellanorum ibidem perpetue pro fidelibus celebrancium et ad refeccionem viginti et septem pauperum singulis diebus imperpetuum manerium de Poulet cum omnibus pertinenciis suis sine ullo retinemento in dominiis in villenagiis in liberorum homagiis et serviciis in molendinis et omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad predictum manerium pertinentibus et molendina de Were cum omnibus pertinenciis suis cum tota dicti manerii sequela in stagnis et aquis et aquarum cursubus in piscaria et omnibus emendacionibus que in eisdem molendinis apponi possint et molendina de Radewyk cum omnibus pertinenciis suis cum tota dicti manerii sequela in stagnis et aquis et aquarum cursubus et omnibus emendacionibus que in eisdem molendinis apponi possunt et quatuor marcas redditus in Bristoll cum omnibus pertinenciis suis videlicet de domo que fuit Roberti filii Hardynge quam tenuit David la Warre duas marcas et de domo Petri la Warre in Bradstrete unam marcam et de domo que fuit Ricardi Corduanarii iuxta Pisam unam marcam et domos meas de Billeswyk cum omnibus pertinenciis suis sine ullo retinemento Salvo tamen michi et heredibus meis tantum ad custum nostrum proprium hospicio nostro cum illuc venerimus absque gravamine vel impedimenta dictorum magistri et capellanorum et pauperum ibidem reficiendorum Concessi eciam pro me et heredibus meis quod si inter dictum Mauricium et canonicos Sancti Augustini de Bristoll compaccio firme bladi aliquando extiterit nulla decetero habeatur Et quod decendente dicte Elemosinarie magistro administracio elemosine terrarum reddituum rerum et possessionum donec magistrum habuerint in manibus dictorum consistat capellanorum qui pro tempore fuerint qui ex se vel aliis virum ydoneum eligant in magistrum ipsum michi et heredibus meis presentantes qui ad presentacionem meam et heredum meorum per loci diocesanum admittatur et per eundem in dicta Elemosinaria magister instituatur cui electo si ego vel heredes mei aliquo tempore causa irracionabili contrare velimus dominus Wygorn Episcopus ipsum nichilominus ad dictorum presentacionem admittat capellanorum ipsumque si in ordine vel terris rebus et possessionibus minus bene tractando inhoneste se gesserit causa racionabili super hoc convictu ammoveat aliumque sicut supradictum est admittat Volo eciam quod unusquisque pauperum ad pondus quadraginta et quinque solidorum panem accipiat cum sufficienti potagio cum farina avene parato ad quem panem faciendum equaliter ponatur de frumento faba et ordeo vel siligine Ego vero et heredes mei dictum manerium molendina et redditus et domos predictas cum omnibus pertinenciis suis sicut predictum est dicto magistro et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam contra omnes mortales warantizabimus acquiet abimus et defendemus imperpetuum Et ne ego vel heredes mei aliquo tempore contra predicta venire possimus presens Scriptum Sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus venerabilibus patribus Radulfo Cic domini Regis Cancellario Jocelino Bathon et Willelmo Wigorn Episcopis Huberto de Burgo Comite Kanc et Anglie Justiciario Gilberto de Gaunt Johanne Marescallo Jordano la Warre Gilberto de Shipton Henrico de Veim Elia de Samford Radulfo Russell Terrico clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter