utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05780009

Charter
Charter Number: 05780009
Cartulary Title: Cartulary of St. Marks Hospital, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1259
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est Ordinacio facta auctoritate et consilio venerabilis patris Walteri dei gracia Wigorn Episcopi intervenientibus de concensu Dominorum Roberti de Gournay patroni Elemosinarie Sancti Marci de Billeswyk et Henrici de Gaunt tunc magistri eiusdem de redditibus et terris per dictum Henricum perquisitis et ad dictam Elemosinariam spectantibus scilicet de manerio de Stoklonde cum advocacionibus ecclesiarum de Stoklonde et de Cantoksheved et de manerio de Erdicote et de La Lee cum pertinenciis et de terris perquisitis in Breuham et de molendino de Langford et de redditibus in ville Bristoll ordinacione per dominum Robertum de Gournay prius facta et a predicto Episcopo approbata de Magistro et Tribus Capellanis in dicta Elemosinaria habendis et de pauperibus Christi singulis diebus ibidem reficiendis sicut in carta sua plenius continetur in suo robore nichilominus duratura Videlicet quod in numero dictorum pauperum sint duodecim Scolares ad voluntatem predicti magistri admittendi et removendi in Capis nigris et Superpelliciis in choro tantum ministrantes pro disposicione Cantoris quibus uberius prospiciatur secundum disposicionem eiusdem magistri et facultates domus ex quibus unus eligatur qui alios sciat disciplinare et instruere cui eciam uberius et competencius quam aliis provideatur Ad hec ordinatum est preter ordinacionem predicti Roberti Quod Tres Clerici in sacris ordinibus constituti et quinque fratres laici ibidem habeantur habitum ad modum fratrum hospitalis de Lechelade deferentes excepto Signo eiusdem Elemosinarie quod est crux alba et scutum rubrum cum tribus anseribus albis in eosdem Quod si contingat dictos sex clericos vel aliquos eorum per dictum magistrum ad ordinem sacerdotalem promoveri exsequatur officium suum nichilominus ad invicem in ecclesia pro disposicione cantoris Ultra vero supradictum numerum capellanorum clericorum et fratrum plures ibidem non habeantur habitum predictum portantes Ita quod numerus capellanorum et clericorum tresdecim non excedat nisi processu temporis domus creverint facultates et tunc sic accreverint in caritatem domus cedant prout magistro domus secundum deum visum fuerit expedire Cum autem aliquis in fraternitatem predictam fuerit admittendus et tempus probacionis habuerit tunc tantum scutum in habitu suo imprimatur anno quoque probacionis expleto et ydoneus inveniatur tunc profiteatur et tunc scutum cum cruce eidem apponatur vel infra tempus probacionis si instanter pecierit et hoc jus dictaverit scutum cum cruce accipiat in superiori habitu impressum vovendo substancialia ordinis scilicet continenciam obedienciam et abdicacionem proprietatis et alias dicte domus observancias reguJarias qui admittendus si infra tempus probacionis minus idoneus reperiatur licenter absque contradiccione recedat vel per eundem magistrum ammoveatur In jeiuniis autem et aliis observanciis teneant et habeant modum et ritum fratrum hospitalis de Lechelade preterquam in divinis officiis in quibus se habeant et gerant secundum consuetudinarium et ordinale Sarum Quod si aliqua corpora mortuorum sepulture eiusdem loci legari vel principum seu prelatum quemcumque ibidem accedere liceat predictis capellanis et clericis in habitu eiusdem Elemosinarie vel cum sollempniori apparatu iuxta ritum Sarum eisdem obviare ita quod dicto habitu non utantur alibi vel alias nisi tantum in choro vel alibi dum vacant officiis ecclesiasticis Circa autem missarum sollempnia celebranda ita se habeant predicti capellani et clerici in dicta elemosinaria videlicet quod una missa celebretur solempniter mane de beatea virgine maria secunda pro defunctis et tercia de die et hoc fiat singulis diebus ex debito Ceteri capellani celebrent missas suas tam pro vivis quam pro defunctis secundum disposicionem magistri et maxime pro benefactoribus domus Postquam vero celebrati fuerint missarum sollempnia et alia officia divina duo capellani et predicti sex clerici habitum domus portantes cum duobus fratribus laicis singuli cultellum in manibus portantes ad scindendum panem debilium et impotencium ad eorum voluntatem dictis pauperibus ministrant scilicet inter horam primam et terciam ante prandium dictorum capellanorum et clericorum ut percepta ibidem porcione sua nichilominus necessaria sibi possint alibi adquirere Dicti vero magister capellani et clerici et fratres habitum portantes in una doma dormiant similiter et in una domo scilicet in refectorio reficiantur set infra dictum refectorium nullus secularis comedat vel bibat nisi de speciali magistri tantum nec eciam extra dictum refectorium aliquis eorum comedat vel bibat infra septa dicte Elemosinarie nisi infirmitate detentus fuerit vel sanguine minutus et tunc in infirmaria ad hoc preparata et assignata pro disposicione magistri reficiatur Magister tamen propter adventum hospitum vel aliqua alia racionabili de causa in camera sua vel alibi ubi duxerit eligendum licenter prandeat hoc addito quando quod magister inter hospites suos in mensa esse voluerite vel aliqua causa prepeditus non poterit unum de predictis capellanis clericis vel fratribus habitum dicte Elemosinarie deferentibus loco suo ad hoc subroget ad voluntatem suam verum eciam quociens dictus magister extra dictum refectorium comederit unum vel duos de predictis capellanis habeat secum de dictis capellanis Similiter quociens contigerit ipsum aliqua loca adire sive infra villam Bristoll sive extra ob quamcumque causam vel in quibuscumque negociis Item nullus capellanorum clericorum vel fratrum supradictorum extra domum suam in eodem municipio comedat vel bibat nisi in presencia episcopi sui vel patroni vel in domibus religiosorum et hoc de licencia magistri vel vices eius gerentis assumptoque tunc secum aliquo de dictis capellanis clericis vel fratribus in habitu dicte domus simul proficiscantur et simul redeant ne aliquis eorum infra municipium vagando solus videatur deambulare Dicti vero magister et capellani tantum utantur mantellis nigris et almiciis nigris in mensa et infra septa dicte domus et alibi cum signo domus exteriori equitando tamen et infra municipium ambulando capas nigras habeant cum signo eisdem impresso Dicti autem capellani clerici et fratres bonum panem habeant de frumento similiter et bonam servisiam bene brasia tam et bonum potagium cum uno ferculo et una pitancia secundum disposicionem magistri set vinum ad opus suum proprium non emant nec aliqua convivia faciant aliquos invitantes in dispendium et deterioracionem dictorum pauperum In prandium autem et in cena et ad collacionem legatur aliqua lectio secundum quod moris est inter alios religiosos pro disposicione cantoris a Item si aliquis de predictis capellanis et clericis scribere sciat vel utiliter notare ad preceptum magistri eaque usibus domus cedunt commoditati scribere debet et notare Similiter si aliquis de dictis fratribus laicis in aliqua arte mechanica fuerit instructus ipsum exequatur ad preceptum magistri et ad profectum domus Preterea unusquisque predictorum fratrum laicorum officiis sibi a magistro assignatis tam extra domum predictam quam infra quando et quociens necesse fuerit secundum disposicionem magistri diligenter intendat qui si in officio sibi commisso minus rite vel inordinate se gesserit ipso super hoc convicto ab eodem officio ammoveatur et alius loco suo prout visum fuerit magistro expedire substituatur Hoc eciam adhibito quod si forte terra de Poulet que ad dictam spectat Elemosinariam que est iuxta mare fluctibus maris aliquo tempore submergatur quod absit unde fructus dicte terre penitus vel maiori parte depereant hoc Episcopo Wigorn qui pro tempore fuerit et patrono dicte Elemosinarie per magistrum dicti loci demonstrato per eorum assensum facta prius super hoc inquisicione porcio dictorum pauperum et sumptus circa eorum porcionem impendendi moderetur quousque de dicta iactura dicta domus restauretur Concessit eciam dictus Episcopus pro se et successoribus suis dictam domum Sancti Marci quietam esse et absolutam procuracione sua et a visitacione archidiaconi loci vel eius officialis et ab obediencia dicto archidiacono facienda quantum ad religiosos inperpetuum onus consisteret dictam domum et eius paupertatem pie respiciendo Facta tamen per eundem Episcopum vel per eius Officialem in dicta domo visitacione secundum formam juris Nos quidem Walterus dei gracia Wygorn Episcopus hanc presentem ordinacionem inspiciendo eam auctoritate pontificali confirmamus In cuius rei testimonium Sigillum nostrum unacum commune sigillo domus Sancti Marci necnon et sigillis dominorum Roberti de Gournay dicte Elemosinarie patroni et Henrici de Gaunt tunc magistri eiusdem loci huic instrumento apponi fecimus Datum anno gracie Millesimo CClix in crastino Exaltacionis Sancte Crucis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter