utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05780014

Charter
Charter Number: 05780014
Cartulary Title: Cartulary of St. Marks Hospital, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Appeal
Date: 1291 - 1299
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Johannes ap Adam et Elizabetha uxor eius per attornatum ipsius Elizabethe petunt versus fratrem Robertum Redyng tunc magistrum domus Sancti Marci de Billeswyk manerium de Poulett et duo molendina cum pertinenciis in Netherwere que idem magister tenet de predictis Johanne et Elizabetha per certa servicia et que ad ipsos Johannem et Elizabetham reverti debent per formam Statuti de Communi Consilio regni Regis inde provis eo quod predictus magister inde facere predicta servicia per biennium iam cessavit Et unde dicunt quod cum predictus magister teneat de eis Tenementa predicta cum pertinenciis per servicium sustinendi quatuor capellanos quotidie divina celebrantes in ecclesia beati Marci de Billeswyk pro animabus antecessorum ipsius Elizabethe et sustinendi singulis diebus per annum xxvii pauperes ita quod unusquisque ipsorum habeat quolibet die unum panem ponderantem quadraginta quinque sol factum de frumento fabis et ordeo vel siligine cum sufficienti potagio facto cum farina avene et inveniendi ipsis Johanni et Elizabethe et heredibus suis racionabilem hospicium cum ibidem venerint ad custum ipsorum Johannis et Elizabethe et heredum suorum [] Et de quibus serviciis Johannes pater ipsius Elizabethe cuius heres ipsa est fuit seisitus per manus ipsius magistri quousque idem magister per duos annos ante interpretacionem brevis ipsorum Johannis et Elizabethe de predictis serviciis cessavit per quod accio [] per Statutum [] inde accrevit Et inde producunt [] Et magister per attornatum suum venit et defendit jus suum [] Et dicit quod breve istud competit domino in causa quando dominus ille invenire non potest districcionem in tenementis oneratis de serviciis ei debitis Et dicit quod predicti Johannes et Elizabetha semper hucusque pot erunt invenire sufficientem districcionem pro serviciis si qua ei aretro fuissent Unde petit judicium de brevi [] Et Johannes et Elizabetha dicunt quod predictus magister tenet predictum tenementum cum pertinenciis de ipsis Johanne et Elizabetha pro predictis serviciis qua quidem servicia idem magister subtraxit sicut predictum est et hoc parati sunt verificare [] Unde cum in Statuto domini Regis contineatur quod si tenementa data fuerint pro cantaria luminaria putura pauperum vel alia huiusmodi elemosina et elemosina ilia subtracta fuerit per biennium competit accio donatoris sive eius heredum petendi tenementa sic data in dominico petunt judicium [] Et magister bene concessit quod ipse tenet tenementa predicta de predictis Johanne et Elizabetha Et dicit quod cum breve istud competit domino non invenienti districcionem in tenementis oneratis [] sint capta districcione ipsorum Johannis et Elizabethe pro serviciis si qua [] unde petit judicium Et magister quesitus si teneat predicta tenementa de dictis Johanne et Elizabetha per predict a servicia dicit quod ad hoc non habet necesse respondere Dicit enim quod iidem Johannes et Elizabetha per duos annos ante interpretacionem predicti brevis invenisse potuerunt sufficientem districcionem in predictis tenementis pro serviciis si qua eis a retro fuissent et de hoc ponit se super patriam [] Et iidem Johannes et Elizabetha quesiti si velint expectare verificacionem quam predictus magister pretendit super eo invenisse potuerunt sufficientem districcionem in predictis tenementis [] et dicunt quod non amplius Immo petunt licenciam recidendi de brevi suo [] Et quia testatur quod predicta Elizabetha est infra a etatem [] hoc eat
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter