utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05790004

Charter
Charter Number: 05790004
Cartulary Title: Charters of St. Bartholomew's Priory, Sudbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes filius Thome persone sancti Gregorii de Suberia dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie sancti Bartholomei de Suberia et monachis ibidem deo seruientibus unam acram terre et unam rodam de tenemento Suberie que iacent iuxta uiam que uocatur the Melnewei in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis liberas et quietas ab omni exactione et consuetudine et seruitio seculari Pro hac autem donatione et confirmatione dederunt mihi predicti monachi viginti et quinque solidos Hanc autem donationem ego et heredes mei predictis monachis contra omnes homines et omnes feminas warantizare debemus Et ut hec mea donatio stabilis et rata permaneat eam sigilli mei testimonio roboraui Hiis testibus Waltero preposito Suber[i]e Osberto filio Ricardi Matheo filio Ricardi Warino clerico Willelmo de Venella et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter